Charter Document - 04870111
Charter Number: | 04870111 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Request |
Date: | 1193 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerabilibus domnis et amicis carissimis H[ugoni] decano et universo Aurelianensis ecclesie canonicorum capitulo Petrus de Crasseio salutem in eo qui est salutis author Veniens ad me venerabilis dominus meus et consanguineus carissimus Henricus Aurelianensis episcopus in lecto egritudinis meam dignatus est parvitatem visitare ubi divina inspirente clementia recolens et in memoriam revocans injurias quas ego vel servientes mei terre et hominibus Sancte Crucis aliquoties irrogavimus vestre sublimitalis genibus provolutus veniam peto rogans et supplicans ut si quid injuste egi si vos in aliquo offendi mihi prestare indulgentiam dignemini Ego autem jurare feci Stephanum filium meum et uxorem meam et ego etiam juravi super sancta Evangelii verba quod de omnibus contentionibus que sunt inter ecclesiam Sancte Crucis et nos quidquid memoratus episcopus dixerit ego si vixero si vero me decedere contigerit filius meus et uxor mea quando per ipsum fuerimus requisiti tenebimur observare De consuetudine autem vini quam in terra Sancte Crucis nos habemus et qui de nobis eam tenuerit precipimus ne tempore vindemiarum requiratur ab hominibus nec ipsi homines ultra vendemiarum tempora vinum reservare aliquatenus compellantur Actum anno incarnati Verbi MCXCIII