Charter Document - 04870110
Charter Number: | 04870110 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1193 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo Aurelianensis ecclesie decanus totumque ejusdem ecclesie capitulum Omnibus tam instantibus quam futuris duximus declarandum quia Hugo Jagud in nostra presentia constitutus domos suas ante portam claustri sitas nobis in perpetuum habendas donavit et nos de eisdem domibus investivit Nos vero de benevolentia et misericordia nostra domos illas eidem concessimus in vita sua quamdiu voluerit obtinendas Postquam autem idem Hugo jamdictas domos [habitare] desierit eas concanonico nostro Petro de Caprosia hoc modo concessimus obtinendas quod nobis annis singulis X solidos persolvet in anniversario supradicti Hugonis dividendos Cum vero predictum Petrum viam universe carnis ingressum esse contigerit quicquid ex domibus illis adquiri poterit in sepedicti Hugonis anniversario dividetur Hoc autem fecimus astante domino Henrico episcopo nostro et Johanne Imperatoris et Rainaldo de Sancto Johanne qui tunc temporis prepositi erant Aurelianis Anno incarnati Verbi MCXC tercio