Charter Document - 04870108
Charter Number: | 04870108 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1190 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Henricus Dei gratia Aurelianensis episcopus omnibus in perpetuum Noverit universitas vestra quod Umbaudus miles cognomine Rufus in nostra presentia constitutus quicquid juris habebat in ecclesia de Jeona tam in altaris oblationibus quas hinc usque perceperat quam in minutis etiam decimis quam in donatione ipsius ecclesie in manu nostra multis astantibus pleniter resignavit et nos omnia supradicta karissimo socio et commensali nostro Vincentio Aurelianensi canonico et sacerdoti contulimus statuentes et scriptis presentibus decernentes ut quamdiu vixerit vel in seculo fuerit ea sine calumpnia et contradictione percipiat Ad hec nichilominus supradictis duximus adjungendum quod idem miles fructus majoris decime quam in villa predicta dinoscitur possidere predicto presbitero usque ad triennii tempus titulo venditionis in presentia nostra contracte concessit Quia autem conventiones iste coram nobis celebrate sunt et laudate eas quia de nostro sunt feodo ne oblivione depereant vel quod absit cujuslibet malignitate mutentur manucapere scriptique atque sigilli presentis patrocinio necessarium duximus confirmare Actum publice Aurelianis anno incarnationis dominice MCLXXXX