Charter Document - 04870107
Charter Number: | 04870107 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1190 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Hugo Aurelianensis ecclesie decanus totumque ejusdem ecclesie capitulum ad quoscumque littere iste pervenerint Notum facimus universis quod relicta Reginaudi quondam majoris de Bullo invadiavit majoriam domino Henrico episcopo pro XXX libris quas Reginaudus de reditibus episcopi solvere tenebatur Domnus autem episcopus uxoris et filiorum ejus paupertati compatiens IIII modios silliginis annuatim dedit eis usque ad quinquennium in festo sancti Remigii persolvendos Peracto vero quinquennio tres modios dedit singulis annis sequentibus donec prefatas XXX libras perceperit et de reemptione majorie ad voluntatem suam fuerit satisfactum Quod ut ratum in posterum permaneret nos ad preces domni episcopi testimonio litterarum et sigilli nostri karactere dignum duximus roborare Actum kalendis novembris anno incarnati verbi MCXC