Charter Document - 04870106

Charter Document - 04870106


Charter Number: 04870106
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1190
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Ego Henricus Dei gratia Aurelianensis episcopus omnibus qui presens scriptum inspexerint notum fieri volumus nos majoriam de Bullo in vadium habere pro XXX libris quas Reginaudus quondam major de Bullo nobis debebat de reditibus nostris et pro reemptione majorie Ceterum nos defuncti Reginaudi uxori et filiis ejus paupertati et inopie compatientes IIII modios siliginis ad mensuram Aurelianensem dedimus annuatim usque ad Ve annos Peractis autem Ve annis singulis annis sequentibus tres tantum modios recipient donec prefatas XXX libras habuerimus et donec de reemptione majorie ad voluntatem nostram nobis fuerit satisfactum Prefatam autem annonam apud Bullum si tantum habuerimus recipient in festo sancti Remigii sin autem id quod residuum fuerit apud Jargogilum sicut diximus ad mensuram Aurelianensem persolvetur Actum kalendas novembris anno incarnati Verbi MCXC