Charter Document - 04870101

Charter Document - 04870101


Charter Number: 04870101
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restitution
Date: 1186
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego T[heobaldus] Dei patienta Nivernensis ecclesie minister humilis Notum facimus omnibus ad quos littere iste pervenerint quod dominus R[ainaldus] de Niverno debet decano et capitulo Sancte Crucis Aurelianensis C libras et C et X s giem[enses] in recompensationem dampnorum sibi illatorum in terra sua Et quia consuetudinem erberiagii in terra Sancte Crucis que est ultra Ligerim apud Chauteium vel alibi dominus R[ainaldus] dicebat se habere quod decanus et capitulum Aurelianense negabat nichil de cetero in terra illa ipse vel heredes sui capient donec predictas C libras et C et X sol giem Dominus R[ainaldus] vel heredes sui decano et capitulo reddiderint Postquam vero pretaxatam pecuniam ipse vel heredes sui reddiderint decano et capitulo Aurelianensi res erit in eo statu in quo erat XL diebus ante motam controversiam Juravit etiam predictus R[ainaldus] quod terram memoratam et homines a suis et ab omnibus pro posse suo bona fide defenderet quod si forte ipse vel sui in jamdicta terra aliquid forisfacerent in posterum ad submonitionem ecclesie Aurelianensis infra XL dies hoc faceret emendari Si vero guerra esset inter eum et comitem Nivernensem et in terra Sancte Crucis que est inter Ligerim et Nivernum ipse vel sui malum facerent ad ea emendanda sub ipso juramento non teneretur sed decanus et ecclesia Aurelianensis dampna sibi illata sicut vellent et ubi deberent requirerent Si vero a predictis resiliret dominus R[ainaldus] nos de eo justiciam faceremus requisiti ab ecclesia Aurelianensi quia nos dominus R[ainaldus] super hoc rogavit In cujus rei memoriam et firmitatem ad preces et mandatum domini R[ainaldi] presenti pagine sigillum nostrum fecimus apponi Eamdem quoque justiciam de terra ipsius et heredibus faceremus Actum anno incarnati Verbi MCLXXXVI