Charter Document - 04870098

Charter Document - 04870098


Charter Number: 04870098
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1179
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Bonum est ecclesiasticas persone illi committi possessiones cujus possunt fieri diligentia meliores Ego igitur Manasses Dei gracia Aurelianensis episcopus presentium et futurorum noticie transmittimus quod dilectus noster Cadurcus canonicus ecclesie Sancte Crucis nostram adiit presentiam suppliciter exorans quod turrem illam factam opere Gentilium que ante portam ecclesie Sancte Crucis a parte septentrionali sita est et portam ipsam que turrem domui sue continuat ei concederemus eo quod domui ejus contigue [] videbantur ipse vero vetustatem earum pro modulo suo Deo volente repararet in melius tam sibi in vita sua quam posterorum usibus postmodum profuturas Nos vero petitioni ejus digno contuentes assensu prefatam turrem cum porta ei in vita sua et successoribus domus personis ecclesiasticis in perpetuum concessimus ut amota omni calumpnia et contradictione domus et turris cum porta a possessoribus inseparabiliter habeantur Quod ut firmum perenni memoria teneretur donum istud a presentibus et sigilli nostri fecimus impressione muniri Actum Aurelianis anno incarnationis dominice MCLXXIX Assistentibus Andrea cantore Sancte Crucis Radulfo succentore Fulcone magistro scolarum Gaufrido de Graciaco