Charter Document - 04870096

Charter Document - 04870096


Charter Number: 04870096
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1179
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Burchardus ecclesie Carnotensis cancellarius et Aurelianensis archidiaconus universis ad quos presentes littere devenerint nolum fieri volo quod donationem ecclesie de Chilleriis dilectissimis consanguineis et amicis meis Hugoni decano et Manasse capicerio Aurelianensis ecclesie factam libenter et liberaliter concessi et in ea libertate in qua eam Ma[nasses] Aurelianensis episcopus et predecessor meus Herbertus archidiaconus eis possidendam concesserunt sicut in autentico eorum scripto continetur Ego quoque amore eorum et precibus inductus ut eam pacifice et incuncusse quamdiu viverint possideant volui concessi et approbavi et concessionem meam sigilli mei karactere roboravi Actum anno ab incarnatione Domini MCLXXIX