Charter Document - 04870095

Charter Document - 04870095


Charter Number: 04870095
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1179
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Henricus Remensis thesaurarius et Aurelianensis archidiaconus universis ad quos presentes littere devenerint notum fieri volo quod donationem ecclesie de Chilleriis dilectissimis consanguineis et amicis meis Hugoni decano et Manasse capicerio Aurelianensis ecclesie factam libenter et liberaliter concessi et in ea libertate in qua eam Manasses Aurelianensis episcopus et predecessor meus Herbertus archidiaconus eis possidendam concesserunt sicut in autentico eorum scripto continetur Ego quoque amore eorum et precibus inductus ut eam pacifice et inconcusse quamdiu vixerint possideant volui concessi et approbavi et concessionem meam sigilli mei karactere roboravi Actum anno ab incarnatione Domini MCLXXIX