Charter Document - 04870092
Charter Number: | 04870092 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1176 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Ea que ad pacem sunt in conspectu legitimarum et honestarum personarum litterarum tradi decent vivacitati ne in posterum valeat super iis calumnia suscitari Cujus rei gratia ego Manasses Dei gratia Aurelianensis episcopus notum fieri volumus omnibus presentibus et futuris quod controversia que inter nos et capitulum nostrum et Malbertum decanum S Bartholomei de Firmitate Avreni quam capitulo S Crucis dederamus diutius agitata fuerat in hunc modum amicabili compositione fuit terminata Nos quidem et capitulum nostrum voluimus et promisimus ut ecclesia de Firmitate Avreni et Malbertus ejusdem ecclesie decanus in pristina libertate et statu sub ordine videlicet monachorum qui ibidem hactenus extitisse dignoscitur consistat Predictus vero Malbertus decanus et canonici de predicta Firmitate in presentia nostra et capituli nostri juramento corporaliter prestito firmaverunt quod ejusdem ecclesie de Firmitate statum per aliam immutari religionem vel ipsam ecclesiam quoquo modo ab ecclesia Aurelianensi absque consensu et authoritate nostra et capituli nostri nullatenus consentient aut quantum in eis fuerit patientur hi porro quicunque canonici in eadem ecclesia de Firmitate de novo instituentur ejusdem forme juramentum in capitulo Sancte Crucis infra quindecim dies a sua institutione prestabunt quod si facere contempserint neque ecclesia nostra neque ecclesia de Firmitate eos tanquam fratres vel canonicos donec juraverint habebit Si quis infra annos pubertatis factus fuerit canonicus infra quindecimum annum predicta necessitate jurandi tenebitur Adhoc ecclesia de Firmitate Avreni nostro concessit et dedit capitulo quicquid juris vel redituum in ecclesia de Naim habebat vel erat habitura Ut autem hoc perpetue stabilitatis obtineret munimentum ad removendam etiam omnem super hac compositione in posterum calumniam ad petitionem et voluntatem et nostri capituli et canonicorum de Firmitate Avreni et Malberti eorum decani eidem ecclesie et canonicis de Firmitate presentem inde donavimus cartham sigilli nostri authoritate communitam Actum publice Aurelianis in domibus nostris anno Incarnati Verbi MCLXXVII indictione X in presentia domini et patris nostri Widenis venerabilis Senonensis archiepiscopi et nostra ordinatis in ecclesia S Crucis majoribus personis Hugone decano Andrea cantore Letoldo subdecano Manasse capicerio Cancellario nullo