Charter Document - 04870091
Charter Number: | 04870091 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1176 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Licet universorum fidelium devotio Ecclesie commodis incessanter eterne remunerationis intuitu invigilare debeat id tamen sollicitudini eorum specialius incumbit qui ecclesiasticis honoribus promoventur et ampliora ecclesie percipientes stipendia ab uberibus ejus benignius confoventur Hac igitur consideratione inductus Ego Herbertus Aurelianensis archidiaconus noticie presentium et futurorum presenti scripto transmittimus quod ecclesiam de Chilleriis quam venerabilis Aurelianensis episcopus M[anasses] de manu laica cum summa difficultate retraxit et capitulo Sancte Crucis donavit capitulum vero eam Hugoni decano et Ma[nasse] capicerio fratri ejus in vita sua quamdiu uterque vel alter eorum vixerit possidendam concessit nos eamdem ecclesiam domui de Gervasia perutilem esse considerantes pro anime nostre et Johannis decani bone memorie cognati nostri remedio in perpetuum ecclesie Sancte Crucis babendam concedimus et donationem ab episcopo factam volumus et approbamus et eamdem ecclesiam liberam et absolutam a sinodo et circada et tam parrochianorum quam sacerdotis justicia et omni archidiaconi consuetudine et exactione inmunem statuimus et sigillo nostro roboramus Actum anno incarnati Verbi MCLXXVI