Charter Document - 04870089

Charter Document - 04870089


Charter Number: 04870089
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1176
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Hugoni decano et capitulo Aurelianensis ecclesie salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu sunt prosequente complenda Eapropter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu ecclesiam de Chilleriis cum omnibus pertinentiis suis a venerabili fratre nostro M[anasse] episcopo vestro canonice vobis concessam sicut eam rationabiliter possidetis et in autentico scripto exinde facto continetur devotioni vestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei aliquatenus contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Anagnie kalendas octobris