Charter Document - 04870087
Charter Number: | 04870087 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1176 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego M[anasses] Dei gratia Aurelianensis episcopus universis ad quos littere iste devenerint in Domino salutem Licet universorum fidelium devotio Ecclesie commodis incessanter eterne remunerationis intuitu invigilare debeat id tamen sollicitudini eorum specialius incombit qui ecclesiasticis honoribus promoventur et ampliora ecclesie percipientes stipendia ab uberibus ejus benignius confoventur Universis igitur tam futuris quam presentibus plenius innotescat quod ecclesiam de Chilleriis quam cum summa difficultate de manu laica vix tandem Deo juvante retraximus domui de Gervasia totique terre quam capitulum Sancte Crucis ibidem possidere dinoscitur perutilem et maxime necessariam esse considerantes pro remedio anime nostre et Stephani de Garlanda et Johannis decani bone memorie qui predictam domum de Gervasia edificavit pro cujus edificatione et justicie conservatione sanguinem ejus in terris effusum credimus ecclesie Sancte Crucis liberam et absolutam ab sinodo et circada et omni episcopi et archidiaconi consuetudine et exactione et justicia tam sacerdotis quam parrochianorum volente et consentiente Herberto archidiacono in perpetuum possidendam concedimus et quicquid juris tam ego quam archidiaconus vel archipresbiter in ea habebamus pia dispensatione in proprietatem et jus capituli transfundimus A nummo etiam quem sacerdos illius ecclesie debet episcopo et ab obolis qui in Pentecoste episcopo et capicerio a parrochianis persolvuntur volente et concedente capicerio et capitulo eam inmunem esse statuimus qui tamen decano et capicerio quamdiu vixerint vel aliis qui prefatam ecclesiam nomine capituli tenebunt communiter tam ab hospitibus episcopi quam ab aliis persolventur Decanus et capicerius vel alter eorum sacerdoti pretaxate ecclesie crisma dabunt vel canonici qui a capitulo ecclesiam tenebunt Sacerdos illius ecclesie ad sinodos episcopi veniet ut ibi decreta et mandata ab episcopo promulgata audiat Quod si eum non venire contigerit tantum illi qui ecclesiam a capitulo habebit super hoc satisfaciet Sciendum vero quod capitulum sepe dictam ecclesiam Hugoni Sancte Crucis decano et Manasse fratri ejus ecclesie ejusdem capicerio qui prefatam terram de Gervasia sub annua pensione a capitulo tenebant ipsis quamdiu vixerint vel alteri corum si alter decesserit vel canonicus noster esse desierit in predicta libertate et immunitate habendam concessit tali conditione ut post obitum Sellonis sacerdotis cui communi totius capituli consensu ecclesia ista assignata est vel si eam quoquo modo dimiserit XX solidos Aurelianensis monete annuatim capitulo persolvant et quemcumque voluerint sacerdotem in ecclesia illa instituant vel capellanum ponant qui eis de omnibus tam spiritualibus quam temporalibus respondeat et annuam pensionem quantamcumque constituerint eisdem persolvat Post utriusque vero decessum prenominata ecclesia in prefate libertatis et immunitatis plenitudine ad ecclesiam Sancte Crucis revertetur quod licebit capitulo de ecclesia illa sub eadem pensione quam prefati Hugo et Manasses perceperint vel sub majori ad beneplacitum et voluntatem suam disponere Nos autem donationem a capitulo de supradicta ecclesia Hugoni decano et Manasse capicerio factam volumus approbamus et concedimus Quod ne valeat dissensionis scandalo perturbari vel oblivionis incommodo deleri sigilli nostri munimine roboramus omnes illos anathematis vinculo innodantes qui huic nostre donationi vel constitutioni contraire presumpserint Actum publice Aurelianis anno ab incarnatione Domini MCLXXVI episcopatus vero nostri anno tricesimo