Charter Document - 04870085

Charter Document - 04870085


Charter Number: 04870085
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1175
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Pontificalis dignitas nulli debet onerosa existere nec damnum vel incommodum alicui ingerere equo namque moderamine universa librare nos condecet et sic nostros profectus firma discretione pensare ut nulli vertatur in dampnum quod nostre possit utilitati ascribi Cum igitur quod a nobis in nostra diocesi est secundum universalem fere consuetudinem gallicane ecclesie temporibus nostris statutum videlicet quod circunpositi parrochiani episcopali et matrici ecclesie annis singulis in festo Pentecostis munus oblationis impendant quibus ecclesie nostre filiis qui personatus honore in ecclesia nobis commissa funguntur nolumus esse dampnosum recompensationis beneficium rationis intuitu et consideratione sincera ipsis volumus providere ut de nobis in nullo conqueri debeant vel a debitis officiis retardari Eapropter ego Manasses Dei gratia Aurelianensis ecclesie minister humilis sicut officio et personatui capicerie pro damnis que occasione supradicte consuetudinis meminimus providisse ita officio et personatui cantorie dignum duximus inantea providere Volumus ergo et literis statuimus presentibus ut in omnibus solempnitatibus in quibus ab hora tertia usque ad sextam beneficium altari delatum suscipere cantor consueverat in eisdem ex quo officium inceptum fuerit matutinale usque ad completorium excepto tamen in festo sancte Crucis in maio in quo tamen ab aurora donec peracto completorio sicut in aliis solemnitatibus predictis quidquid muneris altari deferatur a fidelibus preter incensum debitum et ceram censualem cantor suique successores suscipiant et habeant Ne autem presens scriptum aliqua possit occasione deleri illud sigilli nostri munimine corroboravimus Actum presente anno incarnationis dominice MCLXXV ordinatis in ecclesia sancte Crucis majoribus personis H[ugone] decano A[ndrea] cantore Le[toldo] subdecano Ma[nasse] capicerio Cancellario nullo