Charter Document - 04870082
Charter Number: | 04870082 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1173 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex notum facimus presentibus et futuris quod fideli et dilecto nostro Theobaldo dapifero nostro et heredibus suis donamus in augmentum feodi sui quidquid habebamus apud Seneliacum in feodum et hereditario jure tenendum ea conditione quod sine consensu et voluntate nostra tempore nostro et post decessum nostrum sine consensu et voluntate filii nostri Philippi nullam sibi possit facere firmitatem Nos igitur ecclesiis nostris providere volentes ne occasione doni in aliquo detrimentum patiantur statuimus quod nullatenus comiti Theobaldo aut heredibus ejus in posterum homines sive hospites nostros sive episcopi Aurelianensis et ecclesie Sancte Crucis et Sancti Aniani et Sancti Dionysii et Sancti Benedicti et ceterarum ecclesiarum ad episcopatum Aurelianensem pertinentium recipere aut aliquo modo retinere licebit sed tam episcopus quam unaqueque predictarum ecclesiarum universam justitiam in homines et in hospites terre sue et in homines etiam suos qui jam in villa et parochia Seneliaci morantur et eorum heredes quicquid tempore nostro habuerint memoratus episcopus et jamdicte ecclesie deinceps obtinebunt Si que autem contentiones exorte fuerint de aliqua re inter servientes episcopi et supradictarum ecclesiarum et servientes comitis apud plantham de Luneriis [] et ibi justitia mediante terminabuntur quod si forte ibidem terminari non potuerint in nostra presentia finientur Quod ut ratum sit et nulla possit deinceps oblivione deleri presens scriptum nominis nostri caractere signavimus et sigilli nostri authoritate corroboramus Actum publice Aurelianis anno incarnati Verbi MCLXXIII regni nostri xxxvi Astantibus in palatio nostro quorum supposita sunt nomina et signa S comitis Theobaldi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii [S Mathei] constabularii Data cancellario nullo