Charter Document - 04870081
Charter Number: | 04870081 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1172 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Hugo Sancte Crucis decanus et universum ejusdem ecclesie capitulum Omnibus notificandum duximus tam futuris quam presentibus quia unum arpentum terre quod est apud Hordei montem quod etiam prebende Adam Brevin et prebende Hirgoti canonicorum spectat nostrorum Petro de Hordeimonte et ipsius heredibus ad peticionem et voluntatem prenominatorum Ade et Hyrgoti in perpetuum concessimus ita quod ipsi et successores canonici qui eorum prebendas obtinebunt annuatim in festo sancte Crucis de Maio tres solidos pro censu et decima et vendiciones et revelationes quando accident inde habebunt Ut autem hoc in posterum ratum et inconcussum permaneat presens scriptum inde fecimus et sigilli nostri actoritate confirmavimus Actum anno incarnati Verbi MCLXX secundo Ordinatis in ecclesia nostra majoribus personis Hugone decano Andrea cantore Letoldo subdecano Manasse capicerio Cancellario nullo