Charter Document - 04870079

Charter Document - 04870079


Charter Number: 04870079
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1171
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Herbertus Bonevall[ensis] ecclesie humilis minister totumque ejusdem ecclesie capitulum notum fieri volumus tam futuris quam presentibus unde contentio inter ecclesiam Sancte Crucis Aurelianensis et ecclesiam Sancti Florentini Bonevall[ensis] orta sit et qualiter eadem contentio sit sopita et utraque ecclesia ad pacis concordiam revocata Contigit aliquando ut nos monachi scilicet Bonevallenses medietatem terre Stephani Berruarii que dicitur de villa Valdr[en]a et de feodo Sancte Crucis erat canonicis ejusdem Sancte Crucis nescientibus emeremus Quo audito prohibuerunt asserentes feodum suum absque assensu suo non licere nobis emere vel possidere Sub hac vero prohibicione alteram medietatem a prefato Stephano Berruario inconsultis predictis clericis emimus sicut et primam Quod cum audissent egre ferentes convenerunt nos ante presentiam domini nostri Guillelmi Senonensis archiepiscopi ubi dum pariter convenissemus audita idem vir venerabilis utriusque ecclesie causa ipso providente atque disponente in hanc amicabilem devenimus pacis concordiam Precium igitur ultime partis empte clerici persolverunt et sic tota illa terra Stephani Berruarii quam supradiximus inter nos et ipsos communis est facta Rursus totam terram suam de villa Gauberti extra corpus ipsius ville et arpennos hospitum qui semper ut antea in eorum proprietate permanebunt reliquam totam inter nos et ipsos concesserunt esse communem Nos vero quicquid decime in predicta villa vel territorio habebamus et quicquid in terra de Nosemento et in terra que fuit Herberti de Boscato tam in terragio quam in decima inter nos et prefatos clericos commune esse concessimus Has omnes predictas terras tam ex nostre quam ex clericorum parte ita communes fecimus ut totum terragium decima justicia totus omnino earum protectus quoquo modo proveniat inter nos et clericos equaliter atque fideliter per medium dividatur sciendum quoque quia IIII osclue que vicine culture nostre erant in nostra proprietate semper remanebunt quia pro ipsis convenientem clericis fecimus permutationem Hoc etiam addimus quia quicquid pro terris istis communibus sive pro mestiva presbiterorum sive pro modiatione militum usque ad diem pacis hujus a nobis solvebatur de communi tam nostra quam clericorum annona deinceps reddetur De predictis territoriis istisque communia deinceps erunt terras quas homines Sancte Crucis coluerant colent et homines sancti Florentini similiter suas Graneam communem communibus expensis tam nos quam clerici pariter construemus Tempore messium ad congregandas et custodiendas messes servientem nostrum ponemus elericique suum qui fidelitatem nobis faciet nostro similiter idem eis faciente Reliquo tempore unum vel duos servientes communiter eligemus qui facta tam nobis quam clericis fidelitate de forisfactis et justicia et reditibus ad predictam terram communem pertinentibus curam habebunt et nobis et clericis pariter respondebunt Sciendum quoque quod minuta decima de villa Gausberti nostra tantum est ita quod in ea clerici nichil habebunt Quod si dixerimus homines non fideliter minutam decimam solvere in nostro erit arbitrio vel ecclesiasticam justiciam requirere vel decano Sancte Crucis denuntiare qui vel minutam decimam plene reddi faciet vel sacramento firmari quod fideliter reddita sit Si forte in terris supranominatis aliquid venale proponetur communiter a duabus ecclesiis emetur Quod si alia pars postquam summonita fuerit ab emptione cessabit pars alia sibi emet et proprium habebit Addendum quoque quod si calumpnia aliqua super predictis terris alterutri ecclesie mota fuerit communiter tam nos quam clerici labore et sumptu utriusque ecclesie causam prosequemur Quod ut ratum et inconcussum in posterum permaneat predictas conventio[n]es sigillo nostro fecimus confirmari Actum publice Carnotis anno ab incarnatione Domini MCLXXI in presentia predicti archiepiscopi Senonensis astantibus majoribus Carnotensis ecclesie personis Gaufredo decano Almaurico cantore Gisleberto subdecano Galterio archidiacono Dunensi Ex parte Aurelianensis ecclesie Stephano abbate Sancti Evurcii Hugone decano Guillelmo cantore Letoldo subdecano Ex parle monasterii Bonevall[ensis] ipso abbate Herberto Adam priore de Pathaio Rainardo priore de Colomevilla Roberto preposito monasterii