Charter Document - 04870077
Charter Number: | 04870077 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1166 - 1189 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Dilectis in Christo fratribus et amicis Hugoni decano totique capitulo Sancte Crucis Aurelianensis G[aufridus] decanus et universum Carnotensis ecclesie capitulum salutem in Domino Noverit fraternitas vestra quod cum Adam Harens magistro Bertero concanonico nostro et vestro quicquid habebat in decima do Juis scilicet medietatem ipsius decime vendidisset eandem decimam ad mandatum ipsius magistri Berteri super altare ecclesie nostre de assensu uxoris sue et liberorum fratrum quoque et eorum quorum interesse credebatur obtulit et dimisit vobis quidem et ecclesie vestre ad opus pauperum qui die cene dominice mandato intererunt illam prefate decime partem que de territorio quod in memorata villa habetis proveniet totum vero reliquum in cujuscunque terra sit nobis ad simile pietatis opus conferens et assignans domino Ebrardo vicecomite Carnotensi de cujus feodo ipsa decima erat feodum nobis et vobis in elemosinam concedente et tam venditionem quam oblationem ejus scripto suo autentico confirmante