Charter Document - 04870075
Charter Number: | 04870075 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Arbitration |
Date: | 1155 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal, Episcopal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Pulcherrime consuetudinis usus apud nos inolevit ut pactiones quas cum aliquibus facimus scripto et memorie commendemus quatinus quod fragili perire poterat in memoria vivaci conservaretur in littera Ideo ego Johannes Sancte Crucis decanus tolusque ejusdem ecclesie conventus presenti pagina notum fieri volumus tam presentibus quam futuris contencionem quandam diu fuisse inter Herbertum Vasletum et nos de parte nemoris quod situm est inter Nemus Arpini et Puteolum quam partem idem Herbertus et predecessores sui diu a nobis censualem habuerant de quibusdam quoque exactionibus quas ipse reclamabat tam in nemore quam in minimis fructibus sive terra causa grierie et causa advocationis Sed quia ecclesie nostre utile videbatur in nemore pretaxato novam villam edificare ne ipse aut heredes sui aliquid in ea reclamare possent composicionem cum eo ordinavimus talem quod ipse quicquid censuale sive consuetudinarium in nemore sive in terra reclamabat quietum et liberum nobis dimisit Legitime quoque nobis in communi capitulo pepigit et per manum regiam se scrvaturum concessit quod si aliquis de hospitibus suis sive de servis sive de liberis aliquid in terra vel in nemore reclamaverit nullo modo eum contra nos manutenebit ni quandiu rationi et juditio nostro adquiescere voluerint neque aliquam servorum suorum pest eorum decessum in terra vel in nemore requiret successionem Quasdam vero consuetudines que vulgo oblite vocantur quas prenominatus Herbertus et predecessores sui feodales a decano Sancte Crucis ab antiquo tenuerant in villis que Hurmetum Musnetum Aerisvilla vocantur absque heredum suorum reclamatione et calumpnia nobis omnino quietas dimisit et totum feodum istum in manu decani refutavit tali tenore uti singulis annis in festo sancti Thome de censu Sancte Crucis majori sibi aut certo nuncio suo quem mittere debet quadraginta solidos redditus quos ipse tenebit feodales a decano sicut tenebat prefatas debitas et sicuti de alio feodo totam justiciam decano exhibet Si vero per negligentiam majoris contigerit quod statuto termino quadraginta solidos non habuerit de proprio Sancte Crucis capiat et usque ad nodes recredat et deinceps capitale suum corn lege plane accipiat nisi contigerit majorem prefatos nummos retinuisse jussu decani per defectum justicie Actum in capitulo Sancte Crucis publice anno Incarnati Verbi MCLV regnante L gloriosissimo rege nostro anno octodecimo episcopatus domini Manasses episcopi nostri anno nono astantibus et annuentibus hoc in fato capitulo Johanne decano Girardo cantore Zacharia subdecano Radulfo capicerio Testes etiam adfuerunt ex parte nostra Hugo de Ruppibus miles Rainaldus de Suncta Columba Johannes de Resta Gofridus de Saram ex parte Herberti Vasleti Guillelmus fitius Lisiardi Menerius Guillelmus Godefridus major Gofridus Corrasse Girelmus et Johannes Bartholomeus Rotbertus de Cathena Girelmus et Guillelmus famuli Nicholaus de Nemore Harpini