Charter Document - 04870070
Charter Number: | 04870070 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1146 - 1185 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Manasses Dei patientia ecclesie Aurelianensis minister humilis omnibus in Christo fidelibus salutem Sciant omnes quicunque verba hujus scripture legerint vel audierint quoniam nos tam pretio quam precibus abbatis et monachorum Curie Dei circumventi quidquid ipsi habent tam in terra apud Ingraniam quam in nemoribus ipsis que pertinent ad jus et dominium ecclesie Sancte Crucis preter sexcies viginti arpennos nemorum injuste et sine conscientia capituli eisdem monachis donavimus tali tamen conditione quod singulis annis redderent ecclesie Sancte Crucis XVI libras cere quod ideo confitemur et testificamur ne concessio talis a nobis facta in damnum et prejudicium ecclesie veniat in futurum