Charter Document - 04870066
| Charter Number: | 04870066 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1079 - 1080 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In Christi nomine Ego Raimundus qui beneficium ex rebus Sancte Crucis per largitionem domini Rainerii episcopi Aurelianensis teneo notum esse volo cunctis fidelibus sancte Dei ecclesie curam gerentibus quia postulaverunt me monachi Cluniacensis monasterii ut eis terram que dicitur Cannaveria et aliam terram quam Masiuncellas vocant quas avunculus meus Ingelbaldus Sancto Petro Cluniacensi et monachis qui in loco qui dicitur apud Pontem Unsantie deserviunt cum omnibus appenditiis suis reliquerat pro redemptione anime ejusdem avunculi mei et matris sue et mee et ut domnum Gerardum monacum faciant concedo et concedente domno R[ainerio] Aurelianensi episcopo cujus largitione prefatum beneficium habebam ceterisque parentibus et amicis meis concedentibus sicut petierant voluntati eorum concessi eo pacto ut unoquoque anno in festivitate sancte Crucis que est in maio prefati monasterii monachi episcopo Sancte Crucis libram unam cere pro recognitione exsolvant quod si in prefata cera reddenda tardi extiterint postmodum reddant et rem suam non perdant Hec vero cartula ut sit firmior manu propria subterfirmavi S Rainerii Aurelianensis episcopi S Helgodi decani S Hugonis precentoris S Renehonis subdecani S Mauritii archidiaconi Datum Aurelianis publice anno Philippi regis XX S Odonis cancellarii
