Charter Document - 04870063

Charter Document - 04870063


Charter Number: 04870063
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 0975
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Si loca sanctorum in quibus memorias eorum agimus ac cineres custodimus cultu pie devotionis atque religionis officio ad melioris apicem status provehere curemus omni dubietate seclusa credimus eosdem patrocinatores nobis haberi in celis ob quorum honorem hec agere studemus in terris Et quamquam nil illis premii conferatur a nobis nobis tamen merces religionis augmentate adquiritur et non solum future repensionis denario nos ditari confidimus sed et presentis vite curriculo ab imminentibus anxietatum periculis eisdem intervenientibus multoties liberari Nec ideo diffidimus si non semper ab instanti angustia subtrahimur cum constet eosdem sanctos ut postmodum plene felicitatis gloria potirentur presentis regni tribulationibus tribulatos ac variis tribulationum calamitatibus vexatos esse quos tamen in talibus a Domino dilectos fuisse nemo sapiens sanum ignorat Sed et eadem loca sanctorum nequaquam arbitramur honeste posse tractari si illic Domino nostro Jesu Christo famulantibus et divinum officium persolventibus stipem debitam denegemus et ea que alii ob redemtionem animarum suarum contulerunt nostra avaritia detorquemus Quapropter minime dubitandum est eternis nos suppliciis affligendos si aliorum vota tam temerarie applicamus usibus nostris Unde etiam cujusdam viri sapientis admonemur documentis quibus ait Ante mortem prepara tibi justitiam quoniam non est invenire epulas apud inferos Horum igitur et aliorum incitationibus oraculorum instructus ego Hugo Francorum dus et marchio notum fieri volumus omnibus fidelibus nostris tam presentibus quam etiam futuris quod anno Domini DCCCCLXXV indictione III adiit presentiam nostram quidam episcopus Aurelianensis sancte matris ecclesie nomine Arnulphus anno sui presulatus XII reclamans quamdam terram que olim luculenta cupiditate a loco sibi nutu Dei commisso fuerat abstracta et nunc eam quidam miles noster Hugo e nostra manu videbatur tenere in beneficium Cujus petitionem ratam dijudicantes consentiente eodem milite nostro Hugone et comitibus nostris reddimus eidem ecclesie in honorem Dei et sancte Crucis constructe quamdam abbatiam in honore sancti Johannis prope muros civitatis cum omnibus ad se pertinentibus plene et ad integrum sine ulla alterius inquietudine totam eidem loco concessimus perpetualiter possidendam Si prefatam igitur abbatiam S Johannis a nobis redditam ac restitutam a nobis contra jus amplius aliquis ecclesie et contra voluntatem episcopi ejusdem loci S Crucis aut vi aut aliquo ingenio abstrahere presumere tentaverit ex auctoritate Dei et nostra [] anathemati subjaceat Signum Hugonis ducis qui hoc scriptum fieri vel adfirmari curavit Signum Rotberti filii ejus Signum Gauffredi comitis Signum Fulconis filii ejus Signum Henrici comitis Signum Wauterii comitis Signum Walterii et Radulfi filiorum ejus Signum Burchardi comitis Signum Burchardi hujus rei amanuensis