Charter Document - 04870062
Charter Number: | 04870062 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0978 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Hugo Bituricensium gratia Dei archiepiscopus Quecumque locis divine aule dicatis vel delegando annuimus aut minus idonea supplere innitimur hoc expetere nostre humilitatis ministerium et presentis vite felicitatem indere et ad perpetuam beatitudinem fatiliorem transitum constat prebere ut sicut partes nostri corporis sibi mutuato solatio in invicem competentia subpeditant sic nostre ecclesie uno copulate Christo sibi invicem obtata concedant Itaque notum esse volumus cunctis fidelibus sancte Dei ecclesie tam presentibus quam futuris precipue coepiscopis nostris et omni cetui canonicorum sedis Sancti Stephani protomartiris Bituricensis ecclesie quibuscumque honoribus promotis quia complacuit obtemperandum petitis domni Arnulfi Aurelianorum episcopi et universe concionis sancte et vivifice Crucis remittere siquidem cuidam ecclesie in nostro episcopatu site in fisco Sancte Crucis qui dicitur Maciacus pertinenti ad stipem fratrum quicquid ab antecessoribus nostris et postea a nobis reddere cogebatur videlicet synodum et quas vocamus paratas Statuimus ergo eam ab hodierna die immunem et liberam nullum omnino reddat nobis vel archidiaconis nostris obsequium solis canonicis Sancte Crucis victuaria administrans nec ab episcopis vel aliis ordinibus qui post nos futuri sunt hujusmodi repetatur obsequium sed sicut agenda a se stabilienda censuerint sic a nobis difinita non repetant nisi illud quod matrem ecclesiam cujus filia fore agnoscitur secundum patrum traditionem visitare et frequentare certis temporibus studeat et ejus pasci allocutione et doctrina et crismate nihilque ei de nostro cujus indiguerit ministerio denegetur Ut ergo canonici Sancte Crucis perpes sentiant nostri beneficium et nostre sit fragilitatis adjumentum et firmum teneat atque inviolabilem hec cautio tenorem manu propria roborandum censuimus in presenti sinodo et coepiscoporum autentui et canonicorum nostrorum assertioni stipulandum obtulimus ea tamen ratione ut quandiu spiritus nostros rexerit artus psalmum XXXVI videlicet Domine ne in furore tuo pro stabilitate atque incolumitate nostra decantent post decessum vero nostrum De profundis volumus ab eis pro nostra requie decantari ut a profundo mortis periculo mereamur Christo opitulante eorum orationibus intervenientibus eripi S Aimonis archiepiscopi Bituricensis Richardi Bituricensis archyepiscopi Hugo Biturigensium archiepiscopus + Signum Adelberti + S Riciardi archyclauvi + Erardus archidiaconus Gauzbertus archipresbiter ss Rodulfus archipresbiter ss Euvrardus archipresbiter ss Costantius archipresbiter ss Ragamtinnus archipresbiter ss Ingelbertus archipresbiter ss Bernardus archipresbiter ss Agarnus archipresbiter ss Girbertus archipresbiter ss + Gerbertus levita et decanus + Gerbauhus + Ardincus levita ss Hunbaldus levita ss Hunbertus levita ss Ernimmarus archidiaconus Rotgarius archidiaconus Vunnenolio archidiaconus Giraldus archidiaconus Dado archidiaconus Hunbaldus subdiaconus Franco subdiaconus Archinaldus clericusss Odo Dacbertus archidiaconus Stephanus archidiaconus Girbertus archidiaconus Datum mense maio indictione XIIII anno XXIII regnante domno Lothario rege Boso ss ad vicem Rannulfi cancellarii