Charter Document - 04870060
Charter Number: | 04870060 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1149 - 1155 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Sanctorum patrum auctoritatibus ammonemur uti Deum pre omnibus diligamus atque ejus fideles in hac transitoria vita amore ipsius honoremus et de rebus et possessionibus nostris eisdem caritative largiamur Dicit enim auctoritas quod multum valet deprecatio justi assidua et alibi Sicut aqua extinguit ignem ita helemosina extinguit peccatum Ideo ego Radulfus Isoldunensis notum fieri volo tam futuris quam instantibus quia postulaverunt me domnus Manasses Aurelianensis ecclesie venerabilis episcopus domnus quoque Symon decanus totusque ejusdem ecclesie conventus uti quandam villam que dicitur Puteolus que sita est in castellania Isoudunensi atque guerrarum mearum occasionibus et predecessorum meorum ad maximam vastitatem redacta erat ab omnibus consuetudinibus quas ego vel antecessores mei ibi juste aut injuste habueramus ob remedium anime mee et parentum meorum immunem et absolutam absque aliqua reclamatione redderem et pro omnibus consuetudinibus illis quas in prefata villa habebam canonici Aurelianenses XX solidos Isoudunensis monete in festivitate sancte Crucis in maio singulis annis persolverent ita quod liceat eisdem canonicis libere in quocunque loco totius territorii melius et utilius videbitur novum burgum facere et illum qui ab antiquo ibi est in alio loco transferre et infra territorium prefate ville liceat ubicunque voluerint prata facere neque census pretaxatus hominibus qui ibi morabuntur attinebit sed canonicis qui eum singulis annis persolvent Ego autem amore prefati episcopi cui nichil possum nec debeo negare peticioni canonicorum acquievi atque terram illam ab omnibus consuetudinibus meis sub prefato censu emancipavi Ut autem hoc ratum et firmum maneret auctoritate sygilli mei subter firmavi