Charter Document - 04870059
Charter Number: | 04870059 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1164 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Teobaldus Dei gratia comes Blesensis et Francie senescalcus Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quia pro remedio anime nostre et patris nostri et parentum nostrorum consuetudinem que vulgo gistum dicitur quam in villa Sancte Crucis que Noemium apellatur habuimus ecclesie Sancte Crucis in perpetuum condonamus sic ut nec ego nec successores nostri nec prepositus Blesensis nec aliqui servientes nostri aut successorum nostrorum quicquam amodo inde requirere aut reclamare presumamus ita tamen ut cum prepositus noster de Sancto Deodato in festivitate sancte Crucis in maio ad clientelas quas vulgo commandicias vocant venerit recipiendas se tercio pane et vino et carne uno tantum prandio procuretur Similiter et in autumnali tempore cum ad censamentum avene venerit recipiendum Tempore vero vindemiarum custos vini mei solus ibi procurabitur unde et major Noemii qui de proprio eos procurat ab omni consuetudine tam in eadem villa quam Blesis absolutus in perpetuum et quietus habetur Hoc autem concedimus et confirmamus salvis tamen ceteris rectis consuetudinibus nostris quas in eadem villa huc usque possedimus Universus vero ecclesie Sancte Crucis conventus in retributionem beneficii nobis concessit quod anniversarium diem patris nostri nostrum quoque post decessum nostrum singulis annis celebrarent Ut autem hec donatio nostra rata maneat et inconcussa in presentia multorum viva voce concessimus et sigilli nostri actoritate corroboravimus Actum publice Aurelianis in capitulo Sancte Crucis anno incarnati Verbi MCLXIIII regni vero domini Ludovici serenissimi Francorum regis XXVI episcopatus vero domini Manasse ejusdem ecclesie episcopi nono decimo Astantibus in presentia nostra Hugone filio Ebrardi de Puteolo Fulcherio de Mellalo Guillelmo milite Carnotensi Guarino Moreherii Fulcone de Merroliis servientibus quoque nostris preposito Blesensi Espechardo Harduino de Faia Drocone Barlolomeo Girardo burgundo Pinello de Sancto Deodato Data per manum Hildrici cancellarii