Charter Document - 04870058

Charter Document - 04870058


Charter Number: 04870058
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1164
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Teobaldus Dei gratia comes Blesensis et regius dapifer Notum fieri volo tam instantibus quam futuris quod Petrus de Pesovilla invadiavit capitulo Sancto Crucis pro XL libris quicquid habebat in villa que dicitur Villa Gualli tam in hominibus quam in terris cultis sive non cultis tam in aquis quam in pascuis cum omnibus reditibus ad villam pertinentibus excepta porciuncula terre quam ipse locaverat cuidam colono per quinquennium peracto vero quinquennio redibit ad ecclesiam Si tamen interim in possessione fuerit vadimonii terminus vadimonii erit a futuro Pascha usque ad duos annos peracto autem termino isto a sollenpnitate Pascali usque ad Penthecosten licebit Petro vel heredi ejus redimere Quod si infra terminum non redemerit usque ad sequens Pasca vel Penthecosten deinceps non poterit redimere usque ad annum Poterit autem redimere singulis annis et non aliter Odo Borrelli a cujus feodo predictus Petrus se dicebat habere possessionem voluit et laudavit Juraverunt insuper ipse et filius ejus primogenitus et uxor filii et alii heredes sui omnem calumpniam sive questionem super vadimonio movendam se pacificaturos Quod si a predicta pactione aliquo modo resilire voluerit Odo prenominatus et ipse Petrus dederunt me obsidem et responsalem super possessionem suam si infra XV dies Petrus ab ecclesia submonitus emendare noluerit ita quod salvo jure hominii utriusque de rebus eorum capiam ita quidem quod quicquid da[m]pni ecclesie inde illatum fuerit restaurabo donec idem Petrus ad plenum ecclesie satisfecerit Sciendum autem quod Petrus et heredes sui usumfructum prenominate terre crogaverunt ecclesie Sancte Crucis in elemosinam quandiu vadimonium durabit Actum in presencia nostra anno incarnati Verbi MCLXIIII regnante Ludovico Ludovici filio regni sui anno XXVI