Charter Document - 04870057
Charter Number: | 04870057 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1143 - 1144 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte ac individue Trinitatis Ego Ludovicus Dei gratia rex Francorum et dux Aquitanorum Notum facimus universis quam presentibus tam futuris Theodericum de Buxeio ecclesie Sancte Crucis Aurelianensis terram Sancte Crucis de Buxeio in helemosinam contulisse Huic vero donationi prefate precibus canonicorum ecclesie quam de beneficio regalis munificentie fundatam ac dotatam esse cognoscimus nostrum benigne prebuimus assensum et nostre concessionis auctoritate firmantes contra omnes nos statuimus defensorem Quod ut perpetue stabilitatis oblineat munimenta scripto commendari sigilli nostri auctoritate muniri nostrique nominis subterinscripto karactere corroborari precepimus Actum publice apud Castellionem anno ab incarnatione Domini MCXLIII regni vero nostri VII astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa S Radulfi Viromandorum comitis dapiferi nostri S Mathei camerarii S Mathei constabularii S Willelmi buticularii Data per manum Cadurci cancellarii