Charter Document - 04870055
Charter Number: | 04870055 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1139 - 1140 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine Domini Ego Ludovicus gratia Dei rex Francorum et dux Aquitanorum Notum fieri volumus universis tam futuris quam presentibus quod dominus predecessor noster bone memorie Ludovicus in terra Sancte Crucis que est in territorio Stampensi scilicet apud Funtanas et apud Ulmetum et in tota terra que ibi appendet se nullam talliam et exactionem debere facere recognovit et eandem terram ab omni tallia et exactione sua liberam et quietam in perpetuum esse dimisit et concessit Nos quoque pro remedio anime ipsius et pro regni nostri stabilitate et pro veneratione gloriosissime ecclesie Sancte Crucis predictam terram cum omnibus appendiciis suis ab omni tallia et exactione liberam et quietam in perpetuum esse concessimus et eternaliter confirmavimus Quod ut perpetue stabilitatis obtineat munimentum scripto commendavimus et sigilli nostri auctoritate et nominis nostri caractere subter firmavimus Actum publice apud Ingranniam anno incarnati Verbi MCXXXVIIII regni nostri tercio astantibus in palatio nostro quorum nomina sub titulata sunt et signa S Radulfi Viromandorum comitis et dapiferi nostri S Willelmi buticularii S Mathei constabularii S Mathei camerarii Data per manum Algrini cancellarii