Charter Document - 04870052

Charter Document - 04870052


Charter Number: 04870052
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1124 - 1125
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Ludovicus Dei misericordia in regem Francorum sublimatus Notum fieri volo cunctis fidelibus tam futuris quam instantibus quod Johannes venerabilis Dei gratia Aurelianensium episcopus Stephanus quoque Sancte Crucis decanus et Archembaudus subdecanus et prepositus Majestatis nostre presentiam humiliter adiere postulantes ut villam que Villare pium dicitur et clausum vinearum quod apud Cosnonium situm est que ipsi capitulo Sancte Crucis ad communes usus capituli dederant et concesserant nos quoque eidem capitulo jure perpetuo concederemus et quod ipsi inde fecerant confirmaremus Nos vero dignam eorum peticionem repellere indignum judicavimus et predictum donum et concessionem corum volumus et approbamus et regie Majestatis auctoritate in perpetuum confirmamus et brenagium nostrum quod in predicta villa Villari pio videlicet habebamus pro peccatorum nostrorum remissione in perpetuum dimittimus et eandem villam ita ab omnibus consuetudinibus et exactionibus perpetuo liberam esse concedimus quod nos vel heredes nostri vel famuli vel ministeriales nostri nichil penitus ibi amplius habeamus aut exigamus Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendavimus et ne possit a posteris infirmari sigilli nostri auctoritate et nominis nostri karactere subterfirmavimus Actum Lorriaci publice anno incarnati Verbi MCXXIIII regni nostri XVII Astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa S Stephani dapiferi S Gisleberti buticularii S Hugonis constabularii S Alberici chamerarii Data per manum Stephani cancellarii