Charter Document - 04870047
| Charter Number: | 04870047 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1089 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini Philippus Dei gratia Francorum rex Notum fieri volumus fidelibus nostris quod Johannes ecclesie sancte Aurelianensis episcopus et Gosfridus ejusdem archidiaconus et subdecanus cum ceteris canonicis adiere sereni tatem nostram deprecantes ut eis viariam nostram que in vineis eorum videlicet quatuor aripennis plus minusve fuerat apud Domnum Martinum et omnem justiciam nostram et toltam concederemus Terminatur autem ex una parte atrio ecclesie altera fluvio Ligeritis tertia via publica quarta terra sancti Victoris Intra has determinationes in prefatis vineis et terra eis viariam et omnem justiciam nostram et rectitudinem et toltam quam ibi habebamus pro Deo annuimus et concessimus et ad faciendum inde quicquid disposuerint et voluerint licentiam donando concessimus concedendo donavimus Et ut hec concessio et donatio nostra firma et inconcussa permaneat memoriale istud inde fieri et nostri nominis karactere et sygillo signari et corroborari precepimus Actum Aurelianis anno incarnati verbi M[] anno regni nostri XXVIIII Lancelino buticulario nostro Gualone constabulario dapifero Manasse Gislebertus cancellarius ad vicem Goisfridi archicancellarii Parisiorum episcopi relegendo subscripsi
