Charter Document - 04870046
Charter Number: | 04870046 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1116 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ludovicus Dei gratia Francorum rex Notum esse volumus tam presentium quam futurorum sancte Dei Ecclesie curam gerentium sollercie homines sive clientes nostros nobis in aurem misisse ut Petrum sancte Crucis majorem in nostrum servum proprium clamaremus ea scilicet ratione quod mater ejus ex eo genere sive familia nostrorum servorum erat qui inter duas aquas Uxantiam scilicet et Bionam habitant ubi consuetudo usque ad nostra tempora extiterat eum regibus in servis sive ancillis neminem posse partiri Quorum verbis adquiescentes ut ipsi nobis intimaverant eum in nostrum servum clamavimus Unde ecclesie Sancte Crucis canonicis mirantibus immo perturbatis quia pater ipsius ecclesie jamdicte servus extiterat adierunt serenitatem nostram Johannes Aurelianensis ecclesie episcopus et cum eo Stephanus ejusdem ecclesie decanus adhibitis secum predicte ecclesie venerabilibus canonicorum personis crantes et supplicantes quatinus eorum ecclesie misereremur neque res suas quas antecessores nostri reges pro animarum suarum remedio ampliaverunt minueremus aut inquietare mus Quorum racionabilibus et modestis precibus flexi ad consilium et concessionem uxoris nostre Adelaidis scilicet regine baronum etiam nostrorum pro peccatorum nostrorum remissione pro antecessorum quoque nostrorum animabus totam calumpniam sive rectitudinem predictam quam super Petrum majorem ponebamus Sancte Crucis canonicis quietam clamavimus et quod Petrus et ejus uxor et omnes eorum heredes servi Sancte Crucis essent concessimus hoc insuper addentes quod si predictus Petrus sine herede masculo moreretur canonici predicti fratrem ipsius Johannis qui cognominatur Paganus et omnes quos habebit heredes habeant Et ne ultra super hujusmodi inter nos et ipsos lis sive controversia oriretur hoc in perpetuum eis concessimus ut in toto regno nostro sive servi eorum sive ancille nostris servis vel ancillis maritali jure conjuncti fuerint nos cum eis et ipsi nobiscum nullo loco penitus excepto omnes qui ex eis processerint heredes partiantur Quod ut inviolabile futuris temporibus maneat sigilli nostri impressione corroborari precepimus Astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa S Anselmi dapiferi S Hugonis constabularii S Gisleberti buticularii S Widonis camerarii Actum publice Aurelianis in palatio nostro anno incarnati verbi MCXVI regni autem nostri VIII Adelaidis autem regine II Datum per manum Stephani cancellarii