Charter Document - 04870045
Charter Number: | 04870045 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1114 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex Notum fieri volo tam presentium quam futurorum prudentie quia adierunt celsitudinem nostram quidam homines nostri in aurem nobis mitentes quatinus quosdam homines in terra sancte Crucis manentes et quos canonici in suos servos tenebant ut nostros servos clamaremus et requireremus quod ita et fecimus approbare scilicet volentes quemdam Seguinum nomine et alium nomine Giraldum in servos nostros unum quia de ancilla nostra alium quia de servo nostro natus fuisset Quod cum prout competens et necessarium esset probari non posset quicquid in eis clamabamus totum ecclesie sancte Crucis pro anima patris nostri bone memorie Philippi regis antecessorumque nostrorum pro nostra etiam anima donavimus quietum et liberum clamavimus concedentes eos jure perpetuo sancte Crucis servos omnesque qui ex eis nati sunt sive nascentur filios sive filias Eorum autem qui jam nati erant hec sunt nomina filii Giraldi Olricus et Raimbaudus filie ejus Hermengar lis et Maria Partiti etiam sumus et filios et filias Landrici fabri ad nostram partem uxorem Rainaudi et Ducardum fratrem suum accipientes sororem autem aliam Aremburgim nomine et alium fratrem Hubertum scilicet Groslinum sancte Cruci dimittentes Quod ut inviolatum permaneat sygillo corroborari nostro precepimus Fuerunt ex nostra parte Anselmus dapifer Arluinus Bartholomeus Ingelbaudus Hugo griarius Paganus filius Garini Paganus frater episcopi Gaudinus Godefridus prepositus Radulfus de Puncto Gumbertus de Artenaio Grimaldus homo dapiferi Petrus filius Danielis Ex canonicorum parte Stephanus decanus et regis cancellarius Seguinus cantor Vulgrinus archidiaconus Fulcherius archipresbyter Philippus sancti Aniani subdecanus Jacobus frater ejus Paganus de Vitriaco Drogo Petrus archipresbyter Laici Arrianus Jordanus Raimbaudus Alcherus Hugo de Scalis Josfridus de Talpinosi Rotbertus de Prevencheria Durandus de Moresi Actum mense aprili Aurelianis publice in capitulo sancte Crucis regnante Ludovico rege anno VI