Charter Document - 04870041
Charter Number: | 04870041 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1130 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Ludovicus Dei gratia rex Francorum Omnibus tam futuris quam presentibus notum tieri volumus quia Petrus capellanus noster et amicus presentiam nostram adiit postulans ut quandam domum suam quam ipse habebat ante ecclesiam Sancte Crucis muro civitatis inherentem quam venerabilis Johannes Aurelianensis episcopus communi assensu capituli Sancte Crucis ab omni censu et consuetudine liberaverat Dei et nostri gratia liberam esse concederemus Cujus petitioni satisfacientes annuente Philippo filio nostro jam in regem coronato domum illam tam ipsi quam ceteris omnibus qui post ipsum eam sunt habituri ab omni censu et consuetudine liberam et quietam et domum claustri esse in perpetuum concessimus Insuper etiam in muro civitatis cui domus illa contigua erat faciendi quicquid vellet aut quod sibi aut domui necessarium videretur eidem potestatem atque licentiam donavimus et omnibus illis qui post ipsum eam sunt habituri Hoc autem ne oblivione posset deleri aut a posteris infirmari scripto commendavimus et sigilli nostri auctoritate nominisque karactere firmavimus Astantibus in palatio nostro quorum nomina subscripta sunt et signa S Philippi junioris regis S Ludovici buticularii S Hugonis constabularii S Manasse camerarii Actum Lorriaci anno incarnati verbi MCXXX regni vero nostri XXII Data per manum Symonis cancellarii