Charter Document - 04870039

Charter Document - 04870039


Charter Number: 04870039
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0990
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine Domini Dei eterni et salvatoris nostri Jesu Christi Hugo misericordia Dei rex Noverit sagacitas omnium fidelium sancte Dei ecclesie nostrorumque tam presentium quam futurorum sollertia quia adiens serenitatem nostram vir venerabilis Arnulfus Aurelianensis ecclesie episcopus que in honore sancte et vivifice Crucis dinoscitur esse constructa in qua etiam manus Domini apparuit obtulit obtutibus nostris auctoritates predecessorum nostrorum regum scilicet et imperatorum serenissimi videlicet Karoli quondam imperatoris necnon filii ejus Ludovici et Karlomanni gloriosissimorum regum que pancarte vocantur in quibus continebatur qualiter ei suisque successoribus inibi Domino famulantibus omnes res sancte prefate ecclesie quas ab antiquo tempore juste et legaliter possidebat et postea tam a regibus ab aliis sancte Dei Ecclesie fidelibus adquisivit perpetualiter ad deserviendum confirmaverunt Obsecrando itaque humiliter postulavit ut nos antecessorum nostrorum morem sequentes easdem res prefete ecclesie simili nostre auctoritatis confirmaremus exemplo atque precepto Hujus igitur venerabiilis episcopi benignam petitionem cum consultu fidelium nostrorum ratam considerantes id agere decrevimus Res autem quas ab antiquis temporibus seu modernis ipsa tenebat ac modo retinet ecclesia he sunt monasterium sancti Evurtii monasterium sancti Lifardi cum rebus que sunt in Pontivo hoc est villa Rais super fluvium Alevegia Frovenas super fluvium Canaa Angraone vicum similiter Ceresium qui est in pago Caltivo una cum omni merito vel appendiciis eorum et res que sunt in Nocduno et circa Nocdunum in pago Turonico villa Dedera super fluvium qui dicitur Karus cum omnibus ad se pertinentibus item in pago Matisconensi Vitaliacum et Cirrati in pago Vapincensi que sunt in Burgundia vel in Provincia cum mansis et omnibus ad se pertinentibus item in pago Biturico in vicaria Carbriacensi in villa Brustogilo mansum I cum terris pratis silvis et adjacentiis omnibus in pago Pinciacense Nielfa Crispiacas Olfarciacas Pompennacas Amavia et Villare cum omnibus rebus et appendiciis ad idem monasterium pertinentibus Idem monasterium sancti Maximini monachorum item capellam S Maximini juxta murum monasterium sancti Petri virorum item sancti Petri puellarum sancte Crucis Gargogilensis sancti Aviti cella sancti Privati cum capella sancti Martini que est super Ligeritum sancti Petri Tauriacensis sancti Saturnini sancte Marie Draviacensis item sancte Marie fabricate sancti Johannis sancti Marcelli sancti Martini prope murum item sancti Martini Crevennensis sancti Laurentii sancti Gervasii Puteus sancti Sigismundii sancti Vincencii sancti Sergii Buccum monasterium Bellumcampum Altumvillare curtem Flavacium Screonas Marogilum item Marogilum sancti Petri Magdunensis Forisciniacum cum rebus omnibus ad predicta monasteria vel cellas pertinentibus Sunt etiam he ville Seliniacus Curtim Pedverius Bullus Maciacus Rofiacus Ponciacus In pago Nannetico Cennonus Castellanus Veteres mansiones Novavilla Liminiacus Buxiacus Nemaus Cacionus ad idem monasterium pertinens Cambonus Gaverdonnus Ingranne cum omnibus appendiciis suis Item Capsiacus Ceresiacus In pago Blesensi Curtim cum ecclesia in honore sancti Vincentii et mansibus XXX Itemque villas in pago Aurelianensi Blesensi et Bituricensi Curtem Maximanam Novum vicum Montem Burgodenum Anogilum Calciacum Vultomnum Ganiras Nocetum Auliacum Lamiaxum Magarias Bunnione Magessun Montem Frotboldi Muciacum ad Sanciacum mansum I ad Baniolos mansum I de illo lumine Varennas ex abbatia sancti Johannis et alodus quam Karolus imperator serenissimus Teodrado dedit et idem Teodradus memorate ecclesie delegavit Sunt autem ipse res infra muros civitatem Aureliane et extra areas X Et in ipso pago ad Capersam arpennos CLXVI et in Embleni villa et in Macerias quantumcumque sui juris erat In curte Leonis mansos II vineas terras ex utraque parte et silva In Adriliaco mansos XII Curciacum cum ecclesia silva et appendiciis In pago etiam Stampensi vel Aurelianensi inter Undoni villa et Basoni villa atque Erbodi villa mansos VIII et in circuitu terras arabiles Et in pago Dunensi Inteot Marivilla mansum I In pago Senonico in villa Fraxino mansos XV In vicaria Ornatrensi in loco qui dicitur Puteolus ecclesiam I cum omni dote ad eam pertinente et III arpennos de prato et medietatem terrii quod dedit Archemarus ecclesie Sancte Crucis et res cum mancipiis quas Deotimius et Agius venerabiles episcopi et alii Dei fideles eidem contulerunt ecclesie Res etiam quas Karolus quondam augustus prescripte reddidit ecclesie quarum hec sunt nomina Basilicas Ulmetus Perpetiacus Gavenoilus Lalliacus Cadonnus cum villis ad se pertinentibus cum aliis Vienna Limogilo Buxerola Silviniaco cum rebus et mancipiis ad easdem pertinentibus necnon et villa Dendela quam Ludovicus junior quondam per preceptum reddidit Res preterea quas Karolomannus huic reddidit ecclesie he sunt In pago Biturico Caltesium sive Pauliacus Rofiacus et Germiniacus Burbra et Puteolus In pago Neversi Marsiacus Sunt preterea quedam res in pago Aurelianensi diversis in locis posite quas Rotbertus rex prefate reddidit ecclesie hoc est in villa que vocatur Clepiacus mansos V et in villa Triganou pertinentem ad eamdem villam Clepiacum capellam I mansum I uncias V et in predicto Clepiaco unc[ias] III In Mardiaco ecclesia I In Arunto unc[iam] I in Buciaco quartas II In Barberoni villa quartam I In brolio Monbleni quartam I In Canolico unc[iam] I In Domiciaco quartam I In Abel mansos V absos In Sigilariis mansum I absum In Gaugiaco dimidiam ecclesiam super fluvium Bonoie In Bocas mansiones mansum I in Lauriaco ecclesiam I mansos VI in Sutriniaco mansum I cum ecclesia et inter Ligerum et Ligeritum per deprecationem Lamberti mansum I Dedit preterea quidam vir nobilis nomine Vivianus pretaxate ecclesie moderno tempore in ipso pago alodum per diversa loca positum hoc est in Burduno cum brolio et terra arabili et in alio loco qui dicitur mansus Meraldi cum terra arabili et casualibus Item quedam venerabilis matrona nomine Gitberga alodum in eodem pago villam que vocatur Gavasia cum terra arabili et brolio et in alio loco in villa que vocatur Siriacus terram arabilem cum pratis et silva glandifera Item in pago Carnotensi quartam partem de villa que vocatur Judeis Dedit itaque quidam nomine Walterius quondam Hebraeus postea vero christianus clausum prope murum Aurelianis civitatis fratribus Sancte Crucis habendum magno precio emptum a monachis sancti Benedicti Item quedam matrona in eodem pago alodum in villa que dicitur Saviniacus cum vineis et terris arabilibus Res preterea quas Pipinus rex matri ecclesie Sancte Crucis per preceptum reddidit vel cellulis ad eandem ecclesiam pertinentibus hoc est villa Nansionis et quicquid ad illam aspicit et villa Vetus curtis et villam Apiarias Res etiam que vocantur Crucialis in integrum et res sancti Maximini que vocantur Vannas cum integritate Villam Gaudiacum cum ecclesia et appendiciis Villam Drauciacum cum integritate Mausum in loco qui dicitur Curtis genialis Vicum erutum cum omni integritate Villam Pabuli cum omnibus ad se pertinentibus Hospitale pauperum sancti Germani cum integritate Linerolas et Marcomaniam et quicquid ad illas pertinet Villam Agane et Petram fixam villam Emeri cum rebus ad easdem villas pertinentibus Beneficium etiam quoddam Gaufredi comitis quod jamdudum ecclesie Sancte Crucis et Arnulfo presuli eodem Gauffredo consentiente per scriptum ubicumque locorum situm sit quod per manus nostras actenus videbatur habere in beneficium nunc autem regali precepto habendum auctorizo in perpetuum Leodie quoque silve venationem sicut antecessores ejus visi sunt habuisse eidem sancte matri ecclesie habere concedo ejusque venabula per eam sine dilatione currere cunctis diebus auctoriza Monasteria igitur memorata et cellas villasque cum alodis memoratis et cum omnibus rebus et mancipiis ad se pertinentibus que jure et legaliter modo prescriptus rector ecclesie absque aliqua inquietudite possidet ac disponit nostra regali potestate per hoc altitudinis preceptum eidem denuo confirmamus ecclesie Siquidem statuendo de nonis et decimis ut res de comitatu exsolvantur sicut in capitularibus et preceptis regum insertum est Obtulit interea jam dictus presul venerabilis obtutibus nostris auctoritates immunitatis in quibus insertum erat quod antecessores nostri imperatores videlicet et reges Francorum ecclesiam Sancte Crucis cum omnibus rebus ad eam pertinentibus sub suo munimine et defensione stare fecissent Unde et nos eorum morem sequentes et venerandi presulis peticionibus acquiescentes hoc nostre immunitatis preceptum pro divino amore et nostre remedio anime ad ipsam Sanctam Sedem fieri decrevimus per quod regali auctoritate precipimus ut nullus vicecomes neque alius publicus judex aut aliquis ex judiciaria potestate in ecclesias loca vel agros seu reliquas possessiones quas ab antiquis temporibus vel modernis infra ditionem regni nostri in quibuslibet pagis vel territoriis juste et legaliter memorata tenet ecclesia nec in eas res que deinceps a catholicis eidem conlate fuerint ad causas audiendas vel freda requirenda aut tributum vel bannum exigendum aut mansiones in predictis monasteriis seu villis accipiendas aut in mansionibus infra civitatem super terram ipsius positis aut paratas faciendas aut fide jussores tollendos aut homines ipsius ecclesie tam ingenuos quam colonos super ipsius terram commanentes distringendos seu alias redibitiones aut inlicitas occasiones querendas nostris et futuris temporibus contra voluntatem pontificis ipsius ecclesie ingredi audeat Sed liceat prefato presuli suisque successoribus res predicte ecclesie cum rebus ad eam pertinentibus una cum telonei medietate et porta Parisiaca necnon et posterula juxta domum ipsius posita sicut in preceptis antecessorum nostrorum tam imperatorum quam regum Francorum continetur sub tuitionis nostre atque immunitatis defensione consistere Illud quoque juxta morem predecessorum nostrorum nostro precepto interseri placuit ut si aliquis per tot annorum curricula id est a tempore Magni Karoli usque ad hoc tempus ex rebus et mancipiis jam dicte ecclesie quolibet malo ingenio vel persecutione aliqua imminente seu tarditate aut negligentia interveniente invadendo aut subtrahendo aliquid abstulit vel si quilibet ex predicte ecclesie mancipiis qualibet voluntate perversa a servitio ipsius se occultavit vel subtraxit et hoc prelatus ecclesie adprobare advocatis accersitis vel testibus ydoneis potuerit ita per hoc nostre altitudinis preceptum absque aliqua dilatione adprobet ut integrum que sua fuerint ipsa recipiat ecclesia sine alicujus contradictione aut intermissione potestatis Attulit etiam nobis prefatus pontifex privilegium Sancte Romane Ecclesie a domno Marino papa orthodoxo factum et confirmatum et preceptum gloriosissimi regis Karlomanni in quibus continebantur ecclesie Aurelianensis privilegia sive precepta in eligendis sibi pontificibus auctoritate apostolica et antecessorum nostrorum confirmationibus habuisse firmata Ilis itaque fultus auctoritatibus nostram magnitudinem exoravit ut nostre auctoritatis preceptum super hoc denuo conscripte re confirmasse mus ecclesie Cujus humillimas peticiones rectas per omnia perspicientes primo omnium pro Dei amore et Sancte Romane Ecclesie veneratione et ipsius sacratissimi loci reverentia qui speciali benedictione per manus scilicet Domini apparitionem consecratus esse dinoscitur fieri libenter decrevimus Concedimus preterea hujus sancte matris ecclesie omniumque monasteriorum sibi pertinentium canonicis et precepto nostre auctoritatis roboramus ut quicquid clerici prefatorum locorum tempore vite sue domos aut edificia edificata vel edificanda promeruerint cuicumque delegerint ex clero habeant donandi libertatem sive venundandi potestatem sine aliqua prohibitione et infra claustra prefatorum locorum nullus de exercitu aut potestas aliqua episcoporum abbatum comitum seu reliquorum procerum mansionaticum agere presumat sed servi Domini inibi commanentes antiqua libertate potiti militiam Domini absque ulla inquietudine valeant explere securi Et ut hoc per omnia tempora inviolabiliter conservetur veriusque credatur manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione assignari jussimus Datum Silvanectis palatio mense novembri indictione quarta anno quarto regnante Hugone rege Rainoldus episcopus et proto cancellarius scripsit