Charter Document - 04870037

Charter Document - 04870037


Charter Number: 04870037
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0881
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Karlomannus misericordia Dei rex Quecunque regie dignitatis culmina efferri desiderat meus eum pre oculis semper habere debet cujus gratia prefertur Igitur noverit omnium sancte Dei Ecclesie fidelium nostrorumque tam presentium quam futurorum sollercia quia nos ubique res ecclesiasticas plus quam omnes vite nostre actus evehere atque augmentari gaudemus Quapropter placuit celsitudini nostre cuidam sancte matri ecclesie Aurelianorum que est in honore sancte ac vivifice Crucis cui etiam auctore Deo preesse dinoscitur Gualterius venerabilis presul ad ipsius quoque deprecationes restituendo reddere et reddendo restituere quandam villam in integro nomine Caltesium sitam in pago Biturico sive etiam Pauliacum in eodem pago continentem sive et Germiniacum necnon etiam alteram villam que vocatur Marsiacus in pago Nivernensi ad eundem Caltesium pertinentem cum omnibus ad se pertinentibus vel aspicientibus longe vel prope positis et familia utriusque sexus Que ville olim distracte esse noscuntur ab eadem ecclesia per incuriam et malinorum hominum violentiam Ob restitutionera tamen quia Deo inspirante nostris erant temporibus redintegrande nonarum decimarumque vestituram absque ullius detractione aut inquietudine prefata sancta mater ecclesia semper obtineat Unde hoc celsitudinis nostre preceptum fieri atque ob emolumentum mercedis anime nostre ad eternorum remunerationem premiorum pro remedio quoque domni et genitoris nostri Ludovici et sancte recordationis avi nostri Karoli imperatoris jamdicto venerabili episcopo atque prefate sancte matri ecclesie reddi jussimus per quod memoratas villas cum omnibus sibi pertinentibus rebus integerrime prenotate sancte matri ecclesie perhenniter mancipandas delegando reddimus ac reddendo delegamus eo videlicet modo ut idem venerabilis presul fratribus sibi commisse ecclesie videlicet Sancte Crucis easdem villas in sui victus stipendium propria et libentissima voluntate ipso hoc nostram celsitudinem deprecante presentibus futurisque temporibus absque ullius inquietudine delegare studeat Precipientes quoque decernimus et indissolubiliter sancimus ut nemo successorum nostrorum alicujus argumenti machinatione illectus prefatas res quas modo liberalitatis nostre munificentia prefate ecclesie et memorato presuli sueque ecclesie canonicis confimiando unimus abstrahere ab ejusdem ecclesie potestate audeat vel quolibet occasionis obtentu violare ullo modo presumat sed liceat rectoribus jamdicte matris ecclesie Sancte Crucis in usus fratrum easdem res quiete tenere et nemine inquietante perpetualiter possidere Et ut hec nostre confirmationis atque restitutionis auctoritas pleniorem in Dei nomine per subsequentia tempora obtineat vigorem manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione jussimus assignari Signum Karlomanni gloriosissimi regis Actum apud villam Petrafictam anno III regni Karlomanni gloriosissimi regis in mense maio indictione XIIII Norbertus notarius ad vicem Vulfardi recognovit et suscripsit