Charter Document - 04870035

Charter Document - 04870035


Charter Number: 04870035
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0851
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus gratia Dei rex Si sacerdotum Christi ammonitionibus sive petitionibus benignum assensum prebemus regie celsitudinis opera sustentamus Itaque notum sit omnibus sancte Dei Ecclesie fidelibus et nostris presentibus et futuris quia venerabilis vir Agius Aurelianensis ecclesie episcopus ad nostram sublimitatem accedens reverenter innotuit a predecessoribus suis atque ex eorum immitatione a se quoque quasdam villas ecclesie sue in honore sancte et vivifice Crucis fondate usibus et stipendiis canonicorum inibi Deo servientium deputatas fore Petiitque suppliciter mansuetudinem nostram ut nostre auctoritatis scriptum fieri juberemus per quod earumdem villarum ab antecessoribus suis ut dictum est et ab eo rationabiliter facta deputatio nostris et futuris temporibus sine suorum successorum aut alterius persone immutatione maneret inviolabilis et intacta Sunt autem earumdem villarum vocabula hec Massiacus cum villis et appenditiis suis cella sancti Martini et Silgiacus cum villis et adjacentiis suis ex abbatia vero Sancti Liphardi Termeneus etiam cum appendiciis suis Brissiacus cum integritate sua Nos igitur admonitionem sive petitionem ejus clementer excipientes hoc altitudinis nostre preceptum fieri jussimus per quod precipimus atque firmamus ut prescripte ville cum omnibus eorum rerum adtinentiis et appendiciis absque cujuslibet immutatione aut substractione prescripte Sancte Crucis ecclesie canonicorum usibus et stipendiis nostris et futuris temporibus perpetua lege habeantur et teneantur videlicet ut quicquid ex eis juste et rationabiliter fieri potest utilitalibus et necessitalibus memoratorum clericorum secundum administrationem proprii pontificis semper prebeat augmentum et supplementum Ut autem hec magnitudinis nostre confirmatio pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem de anulo nostro subter eam jussimus sigillari Bartholomeus notarius ad vicem Hludovici recognovit Data III idus februarii indictione XIIII in anno XII regni Karoli gloriosissimi regis Actum in villa Breonna in Dei nomine feliciter Amen