Charter Document - 04870034

Charter Document - 04870034


Charter Number: 04870034
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0840 - 0843
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jhesu Kristi Hludovicus divina ordinante providentia imperator augustus Si liberalitatis nostre munere locis Deo dicatis quiddam conferimus beneficii et necessitates ecclesiasticas ad petitiones sacerdotum nostro relevamus juvamine atque imperiali tuemur munimine id nobis et ad mortalem vitam temporaliter transigendam et ad eternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus Noverit interea sagacitas seu utilitas omnium fidelium sancte Dei Ecclesie nostrorumque tam presentium quam et futurorum quia vir venerabilis Theodulfus Aurelianensis ecclesie archiepiscopus oblulit obtutibus nostris auctoritatem inmunitatis domni et genitoris nostri bone memorie Caroli piissimi augusti in qua erat insertum quod idem genitor noster et predecessores ejus reges videlicet Francorum ecclesiam Sancte Crucis cui auctore Deo ipse Theodulfus prelatus est sub suo munimine et deffensione consistere fecissent et eorum in minitatum auctoritatibus hactenus ab inquietudine judiciarie potestatis eadem munita atque defensa fuisset ecclesia Ob rei tamen firmitatem postulavit nobis idem Theodulfus episcopus ut paternum morem sequentes nostre inmunitatis preceptum eidem fieri censeremus ecclesie Cujus petitioni libenter adnuimus et hoc nostre inmunitatis preceptum pro divini cultus amore et anime nostre remedio erga ipsam Sanctam Sedem fieri decrevimus per quod precipimus alque jubemus ut nullus judex publicus vel quilibet ex judiciaria potestate aut nullus ex fidelibus nostris tam presentibus quam et futuris in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis infra ditionem imperii nostri juste et legaliter memorata tenet vel possidet ecclesia nec in eas res que deinceps a catholicis viris eidem conlate fuerint ecclesie ad causas audiendas vel freda aut tributa exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fide jussores tollendos aut homines ipsius ecclesie tam ingenuos quam servos super terram ipsius commanentes ditringendos nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat nec ea que supra memorata sunt exigere penitus presumat Sed liceat prefato presuli suisque successoribus res predicte ecclesie cum cellulis sibi subjectis et rebus vel hominibus ad se aspicientibus vel pertinentibus sub tuitionis atque inmunitatis nostre deffensione remota totius judiciarie potestatis inquietudine quieto ac libero ordine possidere et nostro fideliter parere imperio atque pro incolumitate nostra conjugis ac prolis seu etiam totius imperii a Deo nobis conlati ejusque clementissima miseratione per inmensum conservandi stabilitate una cum clero et populo sibi subjecto Dei inmensam clementiam jugiter exorare Et quicquid de prefate rebus ecclesie jus fisci exigere poterat in integrum eidem coucessimus ecclesie scilicet ut perpetuo tempore in eodem loco Deo famulantibus ad peragendum Dei servitium augmentum et supplementum sit Hanc vero auctoritatem ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem et a fidelibus sancte Dei Ecclesie et nostris per diuturna tempora diligentius conservetur manu propria subterfirmavimus et anuli nostri inpressione signari jussimus Signum Hludovici serenissimi imperatoris Helisachar recognovi Datum III idus septembris anno X propitio primo imperii domni nostri Hludovici serenissimi augusti indictione VII Actum Aquisgrani palatio regio In Dei nomine feliciter Amen