Charter Document - 04870033

Charter Document - 04870033


Charter Number: 04870033
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0840 - 0843
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus gratia Dei rex Si petitionibus sacerdotum pro quibuslibet ecclesiasticis necessitatibus aures nostras pulsantium libenter annuimus et eas cum Dei auxilio ad effectum perducimus id nobis ad eterne remunerationis premia capessenda profuturum liquido credimus Igitur notum esse volumus sagacitati fidelium nostrorum presentium videlicet et futurorum necnon successorum nostrorum quia adiens serenitatem nostram Jonas Aurelianensis episcopus innotuit nobis qualiter olim peccatis prepedientibus domus Dei que in eadem urbe in honore sancte et vivifice Crucis Deo est dicata ubi manus Domini apparuit adeo humiliata et rebus sit exinanita ut et tessaurus ipsius ecclesie a christianissimis principibus Deo oblatus et quedam instrumenta cartarum per que res et mancipia eidem ecclesie fuerint delegate diversorum casuum eventibus magna ex parte deperierint necnon paupertatis causa prepediente divini cultus officium miserabiliter fuerit destitutum et in eadem miserabili collapsione imo destitutione tamdiu ipsa perstiterit domus donec inspirante Deo Domnus attavus noster bone memorie Karolus sive etiam genitor noster sancte memorie Ludovicus nobilissimus orthodoxus imperator cellas quasdam juris ejusdem episcopii cum rebus aliis per intercessionem pie recordationis avie nostre Hildegardis regine eidem reddiderit ecclesie quibus ipse sanctus amminiculatus locus libere atque inexcusabiliter divine nunc famulatur potentie Postulavit itaque nobis ut de eisdem cellis et rebus sive quas memoratus avus noster sive genitor noster eidem reddiderunt ecclesie necnon et de bis quas ante ipsam redditionem jure et legaliter memorata tenebat et possidebat ecclesia nostre auctoritatis preceptum circa ipsum sanctum locum firmitatis gratia fieri decerneremus per quod firmius et securius predictas res modernis futurisque temporibus ipsa teneat et possideat atque defendat ecclesia Cujus petitioni ob amorem Dei et reverentiam ipsius sancti loci libenter annuimus et hoc preceptum auctoritatis nostre circa ipsum sanctum locum fieri censuimus per quod jubemus eas cellas et res et mancipia cum omnibus ad se pertinentibus vel aspicientibus que moderno tempore juste et legaliter ipsa tenet ecclesia sive eas quas idem avus noster et genitor noster eidem reddiderunt ecclesie necnon et ea que antea in jure ipsius episcopii consistebant firmiter atque inviolabiliter per hanc nostram auctoritatem ipsa teneat atque defendat ecclesia Hec sunt autem celle et res quas idem avus noster et genitor noster postea eidem reddidit ecclesie cellam sancti Evurcii sancti Aviti sancti Maximini item monasterium sancti Maximini non procul ab eadem urbe consistens ubi a militibus Christi modo sub sancto et religioso vivitur ordine sancti Privati sancti Petri Tauriacensis sancti Saturnini sancte Marie Draviacensis sancti Liphardi sancte Crucis Gargogilensis sancti Johannis sancti Marcelli sancti Martini Crevensis item sancti Martini que est prope murum ipsius civitatis sancti Laurentii sancti Gervasii Puteum sancti Sigismundi sancti Vincentii sancti Sergii sancti Petri virorum sancti Petri puellarum Buccum monasterium Bellum campum Treonas Marogilum Prisciniacum Sunt etiam he ville Sisinniacus Pedeverius Bulsus Maciacus Rociacus Cennonus Castellanus Vetus mansiones Liminiacus Nemausus Cacionus quam genitor noster eidem reddidit ecclesie ad eandem Nemausum pertinentem necnon et Cambonus quam donnus attavus noster bone memorie Karolus reddidit Memoratas igitur cellas et villas cum rebus et mancipiis ad se pertinentibus quas modo jure et legaliter memorata tenet ecclesia per hanc nostram auctoritatem eidem confirmavimus ecclesie Precipientes ergo jubemus ut nullus ex fidelibus nostris aut judex publicus aul etiam quelibet emissa vel subrogata persona aliquam inquieludinem aut injustam contrarietatem de predictis cellis et rebus et mancipiis necnon et de his que sive a nobis sive a successoribus nostris vel a reliquis Deum timentibus eidem ecclesie divina pietas deinceps augeri voluerit nostris futurisque temporibus memorate ecclesie facere presumat sed sub hoc nostre confirmationis et tuitionis precepto et ejusdem episcopii omni tempore in nostra helemosina jure possideri et legaliter tueri valeant ita videlicet ut quicquid rectores et ministri ipsius ecclesie pro oportunitate et utilitate de eisdem rebus facere voluerint libero in omnibus perfruatur arbitrio faciendi quatinus pontificem ipsius sedis cum grege sibi commisso pro incolumitate nostra et stabilitate regni nobis a Deo collati suaque gratissima miseratione per immensum conservandi jugiter Domini implorent misericordiam Et ut hec auctoritas per curricula annorum inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri impressione signari jussimus