Charter Document - 04870032

Charter Document - 04870032


Charter Number: 04870032
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1168 - 1177
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Joannes Neapolitanus indignus presbyter cardinalis carissimis amicis Hu[goni] decano et universo capitulo Aurelianensis ecclesie salutem et sincerum amorem Nos diligentes honorem vestrum et ecclesie vestre loqnti sumus cum Domino Papa ut non gravaret vos vel ecclesiam vestram nec cogeret mutare in aliquo consuetudines vestras Ipse autem respondit nobis sic dicens Nos quidem non possumus facere quin rogali aliquando rogemus et sepius etiam precipimus ad instantiam multorum quibus negare non possumus quin faciamus pro eis Sed nolumus quod propter preces nostras vel precepta Aurelianensis ecclesia vel alia quelibet facial contra consuetudines suas et presertim contra illas quas juramento firmavit Cum ergo interrogaremus eum si vellet quod hoc vobis scriberemus precepit quod verbum suum literis nostris vobis aperiremus Noveritis ergo quia hecest voluntas ejus quoniam si pro aliquo vos rogaverit vel preceperit quod sit contra consuetudinem vestram non gravabit eum si vos non satisfeceritis ei Hoc quidem de conscientia sua vobis scribimus ex parte sua et super hoc testes vobis sumus et semper quotiens oportuerit erimus