Charter Document - 04870026

Charter Document - 04870026


Charter Number: 04870026
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1158 - 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Adrianus episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Manasseo Aurelianensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem Quociens reges et principes seculi liberalitate sua sacrosanctis ecclesiis aliquas immunitates indulgent et ad id divinitus inspirantur quod ad honorem Dei et libertatem ecclesiarum et salutem animarum suarum noscitur provenire ab ore nostro eos prosequi nos oportet et quod ab eis laudabiliter gestum fuerit auctoritate apostolica roborare ut his que bene gesta sunt hinc auctoritate regum hinc munimine sacerdotali firmatis omnis malignandi et turbandi aditus pravorum audacie in posterum obstruatur et Ecclesia Dei sub omni pace donata libertate letetur Karissimus autem in Christo filius noster L[udovicus] illustris Francorum rex divine legis amore succensus pro salute sua et regni exactiones quasdam quas in possessionibus et hominibus Aurelianensis ecclesie necnon episcopalibus domibus tam ipse quam antecessores ipsius et ministri eorum in decessu pontificum consueti fuerant exercere divina inspiratione remisit et ne successorum suorum aliquis que ab eo remissa sunt processu possit temporis usurpare assertionis sue scripto munivit Quapropter et nos devotionem et pium opus illius favore debito prosequentes libertatem seu immunitatem ipsam auctoritate apostolica confirmamus et ratam et inconcussam perpetuis temporibus decernimus permanere Datum Laterani III kal martis