Charter Document - 04870024

Charter Document - 04870024


Charter Number: 04870024
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1138
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Helie Aurelianensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum Licet universis fidelibus debitores ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio atque benivolentia existamus illis tamen personis propensiore cura nos convenit providere quas ad beati Petri obsequia devotiores ac promptiores esse cognoscimus Nec dubium quod si suscepti regiminis gubernacula cogitamus sic ut patres in Dei populo dicimur ita nichilominus effectu operis comprobari debemus Hoc nimirum intuitu venerabilis frater Helia episcope quem utique propriis tanquam beati Petri manibus in episcopum Domino cooperante promovimus tuis desideriis clementer annuimus et personam tuam cum bonis que in presentiarum legitime possides aut in futurum rationabilibus modis Deo propitio poteris adipisci sub beati Petri tutelam protectionemque suscipimus et presentis scripti pagina communimus et tam in abbatia sancti Maximini quam in aliis abbatiis atque omnibus ecclesiis tue dyocesis jus episcopale sicut predecessores tui antiquitus habuerunt tibi nichilominus confirmamus Bona quoque Aurelianensis ecclesie que absque utilitate Ecclesie constat esse distracta ad jus atque dominium ejus precipimus revocari Tua itaque frater karissime interest religionem atque honestatem in ecclesiis tui episcopatus statuere et statutam auxiliante Domino propagare atque ydoneis personis ecclesiastica beneficia impertiri Juxta patrum quoque decreta et canonicas sanctiones in Aurelianensi ecclesia nullum in decanum vel archidiaconum eligi nisi presbyterum vel diaconum patiaris Nulli ergo omnino hominum fas sit super hac nostra concessione vel confirmatione vos temere perturbare aut aliquam vobis exinde diminutionem vel contrarietatem inferre Si quis autem ausu temerario id attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat et excommunicationi subjaceat Conservantes autem hec eorundem apostolorum benedictionem et gratiam consequantur Amen Amen Data Laterani XVII kal maii