Charter Document - 04870019
Charter Number: | 04870019 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 0938 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Leos episcopus servus servorum Dei Anselmo religioso presuli sancte matris ecclesie Aurelianensis in honore Sancte Crucis dedicate suisque successoribus in perpetuum Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benivola compassione succurrere et poscentium animis alacri devotione assensum impertiri Ex hoc enim lucri potissimum apud conditorem omnium Deum obtinere confidimus dum venerabilia loca ad meliorem statum nostro fuerint amminiculo reparata et in hoc debemus omne studium habere ut quia nostris peccatis exigentibus rerum ordo nimis turbatus est illum in quantum possumus Deo largentie sustentare curemus Proinde noverit sancta et universalis Ecclesia nostrorumque tam presentium quam futurorum solertia quia vir venerabilis Anselmus predicte civitatis episcopus adiens nostram serenitatem obtulit presentie auctoritates predecessorum nostrorum apostolicorum virorum hujus sancte sedis Romane in quibus continebatur qualiter ei omnes res ecclesie sue perpetualiter ad deserviendum confirmaverint postulans atque humiliter observans ut nos morem precedentium patrum sequentes easdem res a sancte fidei cultoribus sub testamentorum traditionibus eidem ecclesie delegatas regumque Francorum testamentorum munimine promulgatas et apostolica auctoritate a nostris predecessoribus pridem destinatas simili nostre auctoritatis privilegio corroboraremus Cujus nos liberalitatis benignam petitionem gratuito favore suscipimus ritumque ducentes id agere decrivimus Res autem quas in presentiarum ipsa retinet ecclesia he sunt Monasterium sancti Evurtii Monasterium sancti Liphardi cum rebus que sunt in Pontino et in Maconensi pago et in Provincia ex eadem abbatia pertinentibus quarum hec sunt nomina in Pontino villa Rahis cum omnibus sibi rebus pertinentibus Monasterium sancti Maximini monachorum Item capellat sancti Maximini juxta murum Monasterium sancti Petri virorum Monasterium sancti Petri puellarum Monasterium sancte Crucis Gargogilensis Monasterium sancti Aviti Capellam sancti Privati Cellam sancti Petri Tauriacencis sancti Saturnini sancte Marie Draviacensis item sancte Marie fabricate sancti Johannis sancti Marcelli sancti Martini Crevensis sancti Martini que est prope murum ipsius civitatis sancti Laurentii sancti Gervasii Puteum sancti Sigismundi sancti Vincentii sancti Sergii Bucum monasterium Bellumcampum Screonas Marogilum Prisciniacum cum rebus omnibus ad predicta monasteria et ad cellas pertinentibus Sunt etiam he ville Silviniacus Pelverius Bullus Manciacus Rofiacus Cemonus Castellanus Veleres mansiones et Novavilla Liminiacus Buxiacus Nemaus Cacionus Cambonus Baverdonus et alodus quem Karolus Imperator serenissimus Theodrado dedit ad proprium et idem Theodradus memorate delegavit ecclesie et res cum mancipiis quas Deotimius et Agius ceterique Dei fideles eidem contulere ecclesie Res vero quas ipse venerabilis Anselmus episcopus a Radulfo rege recipiens stipendiis fratrum ejusdem ecclesie delegavit he sunt Clepiacus Trienaus Lauriacus cum omnibus ad eas pertinentibus Res autem quas jam dictus imperator Karolus eidem reddidit ecclesie et postea gloriosus rex Ludovicus suo confirmavit precepto he sunt Basilicas Ulmetus Perpetiacus Geveniolus Mariggillus Lidiacus Cadonnus cum villis ad se pertinentibus Buxerola Vienna Vienna Limogilo Silviniaco cum aliis rebus et mancipiis ad easdem villas pertinentibus Res etiam quas Karlomannus rex eidem ecclesie reddidit sunt he In pago Biturico villa que vocatur Caltesius et altera que vocatur Marsiacus In pago Nervernensi ad eandem Caltesiam pertinens sive Pauliacum cum omnibus longe lateque aut prope positis rebus ad predictas villas pertinentibus et familia utriusque sexus In pago etiam Blesiaco villa que vocatur Curtis cum omnibus ad eam pertinentibus Memoratas igitur cellas monasteria et villas cum nonis et decimis quas ipsa ecclesia de comitatu et de aliis villis que in beneficio continentur accipere consuevit seu alias res cum rebus omnibus et mancipiis ad se pertinentibus quas modo et tunc jure et legaliter ipsa tenebat ecclesia apostolico nostre auctoritatis ritu per hoc nostre altitudinis scriptum eidem denuo confirmamus ecclesie ut hac hujus apostolice sedis immunitate prefatus pontifex et futuri sepe dicte ecclesie presules per omnia et in omnibus que sibi necessaria fuerint utantur suaque defendant et liberam exinde et ex aliis rebus que eidem ecclesie a fidelibus Dei conlate sunt habeant potestatem Obtulit interea jam dictus venerabilis presul Aurelianensis ecclesie obtutibus nostris auctoritatem immunitatis regum videlicet atque imperatorum in qua erat insertum quod ipsi reges Francorum videlicet matrem ecclesiam cui auctore Deo ipse venerabilis episcopus prees sub suo ipsius munimine ac devotioner consistere fecissent et eorum immunitate auctoritatis hactenus ab inquietudine judiciarie protestatis eadem munita ac defensa fuisset ecclesia Ob rei tamen firmitatem postulavit nos jam dictus venerabilis episcopus ut sanctorum patrum morem sequendo nostre immunitatis privilegium eidem fieri censeremus ecclesie Cujus petitionibus iterum libenter annuimus et sanctorum patrum gesta roborando hoc nostre immunitatis privilegium sub interdicto apostolice constitutionis pro divini cultus amore et sancte religionis stabilitate ad ipsam Sanctam Sedem fieri decrevimus perquod precipimus atque jubemus ut nullus judex publicus vel quilibet ex judiciaria potestate tam presentium quam futurorum in ecclesias aut loca seu reliquas possessiones quas moderno tempore in quibuslibet pagis vel territoriis juste et legaliter memorata tenet ecclesia nec in eas res que deinceps a catholicis eidem conlate fuerint ecclesie ad causas audiendas vel freda aut tributa teloneaque exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fide jussores tollendos aut homines ipsius ecclesie tam ingenuos quam servos super terram ipsius commanentes distringendos seu alias redhibitiones aut inlicitas occasiones nostris et futuris temporibus aggredi audeat neque ea que supra memorata sunt exigere penitus presumat sed liceat prefato presuli suisque successoribus res predicte ecclesie cum monasteriis cellis villis sibi subjectis et rebus omnibus vel hominibus ad se pertinentibus vel aspicientibus una cum telonei medietate et porta Farysiaca sicut in preceptis regum continetur Francorum vel etiam nonis et decimis de quibuscunque locis vel pagis sibi pertinentibus atque immunitatis nostre defensione remota totius judiciarie potestatis inquietudine quieto ac libero ordine possidere atque pro incolumitate nostra seu etiam totius regni stabilitate et hujus Romane Sedis nobis a Deo commisse ejusque clementissima miseratione per immensum conservandi statu una cum clero et populo sibi subjecto Dei immensam jugiter exorare clementiam et quicquid de prefatis rebus ecclesie jus fisci exigere poterat in integrum eidem stabilimus ecclesie scilicet ut perpetuo tempore in eodem loco Deo famulantibus ad peragendum Dei servitium aucmentum sit et supplementum Et quia nostra sunt periculosa tempora in que fines seculorum devenerunt in quibus habundante iniquitate multorum refrigescit karitas eam auctoritatis prerogativam prefate matris ecclesie clero vel populo constituere et ordinare placuit ne violentia secularis potenti in succidendis presulibus vim eis aliquam causa propinquitatis seu turpis lucri gratia vel temeritatis arrogantia inferre presumat sed quem vel minima pars saniori consilio secundum Deum pro vite merito et sapiente doctrina sive ex ipsa provincia seu ex alia circumquaque posita eligere maluerit hunc talem in pontificali cathedra subrogandum nulla judiciaria potestas contradicere possit Illud etiam sub anathematis obligatione per illam auctoritatem quam Dominus noster Jesus Christus in beato Apostolorum principe principibus tradidit Ecclesie excommunicamus atque interdicimus et ejusmodi privilegium apostolica interdictione eternaliter in eadem sede permanere decernimus ut nulla omnino persona videlicet vel quilibet causa adipiscendi pontificatus seu quispiam adepte honoris donativo gratia adquisitionis tanquam ad se privata utilitate efficacius pertinentis res ad eandem sanctam matrem ecclesiam pertinentes ecclesias villas vel reliquas possessiones quas in presentiarum sub suo retinet dominio vel ex hoc adquirere poterit contradere vel alienare audeat seu quisquam secularis potenti temerarie cupiditatis exercens tyrannidem easdem invadendo usurpare vel suis usibus vindicare presumat Videntes etiam tanti viri reverentiam multamque ingenite benignitatis modestiam hanc auctoritatis manum petenti contulimus ut quicquid suis vel proprie sedis vel monasteriorum circumquaque positorum congregationibus scripto bone voluntatis delegaverit per successorum tempora inconvulsam vigens a nemine violari possit Illud quoque nostro huic privilegio interseri placuit ut si aliquis per retroacta annorum curricula usque ad hoc nostre providente tempus aliquid ex rebus vel mancipiis jam dicte ecclesie quolibet malo aut perverso ingenio vel persecutione aliqua imminente seu qualibet tarditate vel negligentia interveniente invadendo vel subtrahendo abstulit vel si quilibet ex predicte ecclesie mancipiis quocunque malo ingenio a servitio ipsius se occultavit aut fuga lapsus substruxit et hoc prelatus ipsius ecclesie vel sui successores una cum suis et testibus idoneis probare potuerint ita per hoc altitudinis nostre testamentum approbent et in integrum que sua fuerint ipsa recipiat ecclesia sine alicujus contradictione vel intermissione potestatis Verum ut hec omnia firmius teneantur quicunque exsequi tores hujus nostre auctoritatis quam illi sancte matri ecclesie stabilivimus et ejus in bono adjutores extiterint hos quantum nobis potestas a Deo per beatum Petrum collata est sicut sancte Ecclesie cultores absolvimus Illos vero qui contrarii quolibet modo extiterint sub anathematis vinculo nisi resipuerint usque in diem Domini obliguamus Pax et gratia Christi observantibus multiplicetur Scriptum Theodori notarii et subdiaconi sante Romane Ecclesie in mense januario indictione undecima Bene valete Datum V idus januarii per manum Nicholai primicerii Summe Apostolice Sedis anno Deo propitio pontificatus domini nostri Leonis pontificis et universalis sexti pape in sacratissima sede beati Petri apostoli tertio in mense et indictione undecima