Charter Document - 04870015
Charter Number: | 04870015 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1121 - 1136 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Vulgrinus Dei gratia Biturice sedis humilis minister notum esse volo tam futuris quam presentibus quod discordia erat inter canonicos Sancte Crucis et dominum Rainaudum de Craciaro propter homines et terram Sancte Crucis de Maciaco quam et ipse et homines sui multis injuriis infestabant et per malas consuetudines opprimebant et etiam proprias res canonicorum capiebant Pro quibus injuriis et dampnis canonicis et terre et eorum hominibus illatis quorum summa multa erat pacem domnus Rainaudus quesivit Que omnia canonici ea conditione ei condonaverunt ut eas malas consuetudines quas ipse et pater suus in hominibus et terra Sancte Crucis injuste posuerant dimitteret et quietas clamaret quod et ita fecit Erant autem ille male consuetudines quas quietas clamavit ista Porcos hominibus Sancte Crucis querebat et ab eis capiebat et si dare nollent auferebat Similiter de agnis de arietibus de vaccis de tallia de messura quam et ipse et homines sui in predicta terra capiebant de vino et de annona et pecudibus et de ceteris unde vivitur que servientes sui sine jussu domni Rainaudi ac suorum servientium vendi non permittebant et preter istas si quas alias malas consuetudines ipse aut pater suus miserat quietas clamavit in his scilicet qui conjugati fuerint et uterque Sancte Crucis sit vel si viduus sit et Sancte Crucis sit vel si vidua sit et Sancte Crucis sit Canonici quoque suam proprietatem quocunque voluerint sine calumpnia deportabunt vel vendent Hominibus autem Sancte Crucis sua deportare et vendere ad quecumque loca voluerint licebit preter ad loca illa ubi ipse guerram habebit Canonici vero ea que antecessores domni Rainaudi ab ecclesia Sancte Crucis pro terre defensione tenuisse cognoscebant sibi tenendum concesserunt hoc est de uxoratis hominibus de Maziaco quorum alter sive vir sive mulier domni Rainaudi erat propter canonicos non dimittet quod in eis non capiat quicquid voluerit Similiter et canonici si alter eorum aut vir aut mufier ipsorum fuerit capient in eis quicquid voluerint In unoquoque arpento vinearum modium unum vini si tantum ibi fuerit et unum denarium capiet Piscationem aque habehit in unaquaque ebdomada in die Veneris Et si aliquis piscis qui XII denarios aut plus valeat in aqua captus fuerit antequam vendatur sibi prius aut preposito suo ail emendum offeretur nisi forte canonicos aut prepositum eorum quibus offeratur adesse contigerit Ad firmitatem quoque castelli sui vel terre sue semel in anno domnus Rainaudus habebit homines Sancte Crucis per VI dies ita tamen quod minister terre Sancte Crucis homines semonebit cum a domno Rainaudo vel suis servientibus fuerit admonitus Quod si aliquis hominum egritudine proprii corporis vel alia occasione detentus defuerit tot homines in opere ponet Quod nisi ipse fecerit clamor inde ad ministrum Sancte Crucis fiet et de rectitudine non plus quam suam legem persolvet Quod si forte domnus Rainaudus in equitatum ire voluerit et homines sue terre secum duxerit ministro Sancte Crucis mandabit quatinus Sancte Crucis homines cum eo proficisci commoneat Quod si aliquis hominum predictorum ire contempserit nisi evidens impedimentum habuerit domnus Rainaudus ad ministrum Sancte Crucis clamorem inde faciet et de rectitudine non plus quam legem hominis habebit Nec tamen ad hujusmodi [equitatum] homines Sancte Crucis sine presentia domni Rainaudi ibunt Neque etiamsi domnus Rainaudus presens fuerit secum ibunt nisi homines sue terre secum duxerit Preterea erat inter domnum Rainaudum et canonicos contentio de novem familiis que dicuntur de Puteo scilicet de Aimerico de Andrea et de uxore Baudonis de Garnerio de Brunone de Petro fratre eorum de Manerio de Pagano et uxore Vasleti de quibus in hunc modum pax convenit ut domnus Rainaudus haberet Hamericum et Andream cum toto fructu eorum et uxore Baudonis cum medietate fructus eorum quia Baudo homo Sancte Crucis est reliquos autem VI canonici cum toto suo fructu quietos haberant Erat etiam alia controversia inter canonicos et domnum Rainaudum de hominibus de Maziaco qui extra terram Sancte Crucis sunt quos omnes domnus Rainaudus suos esse debere dicebat preter illos qui dicuntur Reges quos sine calumnia canonici possident Sed hec controversia indiscussa remansit