Charter Document - 04870013
Charter Number: | 04870013 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1171 - 1176 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Que bene ac laudabiliter disponuntur futuris ad memoriam adnotanda sunt temporibus ne cujusquam tergiversatione inverti aut aliqua possint oblivione aboleri Hujus itaque rationis intuitu ego Willelmus Dei gratia Senonensis archiepiscopus et Apostolice Sedis legatus ad omnium tam futurorum quam presentium notitiam perduci volumus quod causa que inter dilectos filios nostros Hugonem decanum et capitulum Anrelianensis ecclesie et Leprosos de Bonavalle super diversis articulis in auditorio nostro diutius agitata est finem tandem parti utrique acceptum sortita compositione auctore Domino amicabili terminata est Quoniam itaque commisse sollicitudini nostre dignitatis officium nos invitat et ammonet ut tites amputare et controversandi materiam de medio studeamus tollere predictam compositionem sicut in venerabilis fratis nostri Aurelianensis episcopi et ejusdem capitali scripto auctentico contineri dinoscitur confirmamus et ut in perpetuum robur obtineat sigilli nostri auctoritate communimus Statuentes ut nullus omnino contra hanc nostre confirmationis paginam temerario ausu venire presumat neque ipsam reseindere vel mutare inconsulta temeritate attemptet