Charter Document - 04870010
Charter Number: | 04870010 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Arbitration |
Date: | 1159 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Johannes Dei gratia Aurelianensis ecclesie decanus universumque ejusdem ecclesie capitulum notum esse volumus tam futuris quam presentibus quod contentio que inter Ecclesiam sancte Crucis et Girvium de Maciaco super nemore de Salangur Sancte Crucis quod est inter nemus sancti Martini Maciaci et Doeres habebatur venerabilibus viris Buchardo archidiacono nostro Rainaldo Vivent archidiacono Bituricensi Gauchero milite de Virsione ex utriusque partis electione residentibus arbitris tandem terminata est atque in compositionem redacta Et hec fuit forma compositionis Ecclesia Sancte Crucis et Girvius communiter possidebunt prenominatum nemus ita quod due partes vivi nemoris et due partes omnium forisfactorum erunt Sancte Crucis tertia vero pars vivi nemoris redituum [et] foris factorum concedet in jus prefati Girvii et cujuslibet hereditario jure sibi succedentis Verumptamen in mortuo nemore tam de forisfactis quam de reditibus rectam uterque percipiet medietatem Sicut ergo pretaxatum est prepositus Sancte Crucis qui vices capituli obtinet et Girvius nemus de Salangur possidentes aller sine licentia alterius non poterit quicquam de nemore illo vendere dare aut quolibet alio modo demere oisi ad suos proprios usus et ad sua propria edificia Ad nemus autem tam vivum quam mortuum custodiendum proprium uterque designabit serventiem et alter a serviente alterius sacramentum accipiet quod fidelis sibi fuerit in parte sua custodienda Postea vero fidelitatem facient ipsi servientes preposito et Girvio Actum anno ab incarnatione Domini MCLVIIII ordinatis in ecclesia Sancte Crucis majoribus personis Johanne decano Willelmo precentore Zacharia subdecano Hugone capicerio