Charter Document - 04870009

Charter Document - 04870009


Charter Number: 04870009
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1136
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus Sancte Crucis decanus et tota ejusdem ecclesie congregatio notum esse volumus omnibus tam presentibus quam futuris quod omnium nostrum assensu dispensatione et consilio in capitulo nostro excommunicavimus omnes illos qui deinceps in ecclesia Sancte Crucis prestarias lacerent aut fieri concederent aut illas que facte erant illis dimittentibus qui eas tenent alii persone darent ant concederent quia in hoc magna prebendarum diminutio esse videbatur preter de domibus ecclesie quas licebit eis decedentibus qui eas tenent vel quocunque modo deserentibus aliis personis canonicorum dare secundum ecclesie consuetudinem hoc est gratis vel cum servitio Hoc autem ut nulla memoria deleatur sigilli nostri impressione et nominibus nostris subscriptis corroborari precepimus S Stephani decani S Philippi precentoris S Stephani subdecani S Bartholomei capicerii S Algrini archidiaconi S Radulfi archidiaconi S Pagani archidiaconi S Hugonis magistri scolarum S Odonis archipresbyteri S Petri archipresbyteri S Oelardi archipresbyteri S Fulconis presbyteri S Umberti presbyteri S Bucardi prepositi S Symonis prepositi S Galterii prepositi Actum in capitulo Sancte Crucis anno ab incarnatione Domini MCXXXVII nonas martii VI feria regnante Lugdovico rege anno XXVII consecrationis autem filii ejus junioris Lugdovici anno V