Charter Document - 04870006

Charter Document - 04870006


Charter Number: 04870006
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1155
Date type: Internal, A.D., Regnal, Episcopal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In domo Domini que pacis et concordie domus est precipue providendum est ut unitas conservetur Et quia in scissura mentium non habitat Deus si quando dissenciones aut scandala in ea oriuntur rectores ecclesiarum quibus specialiter incumbit et expedit disidie et negligentie arguendi sunt nisi discreto ipsorum moderamine et consilio sopiantur In nomine igitur sancte et individue Trinitatis Ego Manasses Dei patientia Aurelianensis ecclesie humilis minister presenti scripto curavi memorie commendare post decessum domni Stephani venerabilis ejusdem ecclesie decani bone memorie inter nos et capitulum Sancte Crucis de electione decani ad quos videlicet ad nos vel ipsos illius substitutio specialius pertineret contentionem extitisse Erant enim qui suggerebant nobis substitutionem decani ad jus episcopale pertinere Capitulum autem in contrarium asserebat quod decedente decano suo ex jure antiquo et consuetudine suum erat decanum sibi eligere et honesti viri de eodem capitulo parati erant sub juramenti assertione probare se vidisse decanum per electionem capituli in Aurelianensi ecclesia subrogari Nos siquidem veritate diligentissime inquisita pro pace et unitate inter nos reformanda communicato cum religiosis viris consilio jus ecclesie cognovimus et capitulo Aurelianensi facultatem eligendi decanum ita concessimus quod decedentibus decanis suis libere illis in perpetuum liceat decanum sibi eligere et quandiu sedes vacua fuerit redditus omnes decanie preter eos qui ad archidiaconatum pertinent eidem capitulo integro ex jure habendos recognovimus et concessimus Huic ergo concessioni nostre nulli persone fas sit aliquo in modo posterum contraire Preterea de cena que a Domino Jesu Christo imminente ipsius passione quando pedes lavit discipulorum humiliter celebratata est et cujus representatio Apostolis et ipsorum Vicariis specialiter in exemplum et formam humilitatis injuncta est et relicta et de luminari quod in festivitate gloriossime Virginis Marie de ipsius Purificatione agitur humili canonicorum petitione statuimus quod utrumque annis singulis cenam videlicet et luminare sive Aurelianis presentes sive absentes simus secundum antiquum morem Ecclesie de nostro faciemus adicientes quod in diebus nostris neutrum deprecabimur et sub anathemate prohibentes ne ullo modo nobis vel successoribus nostris tempore aliquo a capitulo condonentur Ut hec autem perpetue stabilitatis obtineant munimentum sigilli nostri auctoritate subter firmavimus Actum Aurelianis in capitulo Sancte Crucis publice anno incarnati Verbi MCLV regnante glorioso Francorum rege Ludovico Ludovici filio anno regni sui XVIII episcopatus vero nostri anno VIII Datum per manum Algrini Cancellarii