Charter Document - 04870004
Charter Number: | 04870004 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1137 - 1145 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Helias Dei gratia Aurelianensis episcopus omnibus notum esse volo tam futuris quam presentibus quod erat contemptio inter decanum Stephanum et ecclesie nostre canonicos de quibusdam que decanus clamabat Dicebat enim decanus quod de omnibus talliis que in terra de majoria Petri Sancte Crucis fierent terciam partem habere deberet sive fierent pro Papa sive pro Rege seu pro terrarum emptione seu redemptione immo quacunque fierent causa Multonagium quoque et frescengiagium per totam terram singulis annis sese habere dicebat Convenit ergo ante me in capitulo Sancte Crucis per me et meam manum inter eos hoc modo pax Cognovit enim decanus coram me et omnibus illis qui aderant quod de talliarum tercia parte quam querebat injusta res esset et prava et que teneri non deberet cum de eis canonici in proprios usus nichil acciperent et hoc me presente dimisit et ante Dei majestatem in capitulo vultu humili flexis genibus voce supplici si quid inde peccaverat veniam postulavit et obtinuit Porro de multonagio et frescengiagio hoc inter eos convenit quod canonici concesserunt ut decanus in Rogationibus arietes quereret et in Pentecoste eos haberet ita scilicet quod de unaquaque mansura unus aries aut duodecim denarii redderentur De frescengiagio vero quod in festo sancte Andree quereretur in Natali redderetur id est de unaquaque mansura una frescengia vel decem et octo denarii redderentur Et has consuetudines redderent qui mansuras tenerent secundum quod quisque teneret id est qui totam mansuram teneret totum arietem totam frescengiam vel denarios redderet qui vero partem redderet secundum hoc quod teneret In quibus solvendis si rustici tardi aut negligentes existerent Major tantum de rebus eorum caperet quod infra dies octo decano summam vel deperditum sine lege aut aliqua alia exactione perficeret Hoc autem ut firmum teneretur cyrographo signari et sygilli mei impressione corroborari precepi