Charter Document - 04870003

Charter Document - 04870003


Charter Number: 04870003
Cartulary Title: Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Revocation
Date: 1092
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Ego Fulco sancte Belvacensis ecclesie episcopus notum facio omnibus tam futuris quam presentibus quod Lanscelinus Belvacensis injuste invasit custodiam de hominibus Sancte Crucis Aurelianensis qui morantur in episcopatu Belvacensi Post multum temporis penitentia ductus venit Aurelianis ante altare Sancte Crucis et in presentia canonicorum custodiam quam usurpaverat dimisit per lignum buxeum quod super altare posuit pro isto malefacto veniam postulavit absolutionem promeruit et pro malefacti emendatione XXX solidos Deo et Sancte Cruci se daturum spopondit et Radulfum Belvacensem quondam regis dapiterum presente Guarino Belvaci preposito fide jussorem dedit et postea idem Lanscelinus eos persolvit Defuncto ergo Lanscelino Lanscelinus filius ejus prefatam custodiam reclamavit et usurpare temptavit Hoc igitur audito Johannes Aurelianensis episcopus de sua et canonicorum parte literas nobis direxit scribens nobis prefatam defuncti Lanscelini sicut predictum est super homines Sancte Crucis invasionem et quia pro malefacto fecerat emendationem exorans ut juniorem Lanscelinum super hac injuria conveniremus et Deo et Sancte Cruci suos homines liberos habere faceremus statuto die in conventu clericorum et laicorum nostrorum Lanscelinus a nobis commonitus venit et prefatam patris sui invasionem et pro invasione factam emendationem audiens et testimonium legitimorum virorum super hoc recipiens ilico penituit et quod facere conabatur super homines Sancte Crucis omnino dimisit Actum Belvaci anno incarnati Verbi MXCII indictione XV pridie kalendas decembris regnante Philippo rege Ut autem hoc firmius et stabilius permaneret hoc scriptum in testimonium posterorum fieri jussimus et sigillo nostro corroboravimus Gualterius cancellarius scripsit Presentes fuerunt clerici Hugo decanus Hugo de Sancto Pantaleone Petrus thesaurarius Rotbertus Gualterius de Miliaco Galterius filius Nanteri Laici Radulfus quondam regis dapifer Airardus Gualterus venator et Gualbertus frater ejus Guarinus prepositus Richerus buticularius Guarnerus thelonearius Frogerus Ercengerus Rainardus Goscelinus Rotbertus et Hugo fratres Deodatus Bernerus et Deodatus fratres Guoscelinus et Gualerannus filius ejus Ivo Nanterus Guoscelinus