Charter Document - 04860108

Charter Document - 04860108


Charter Number: 04860108
Cartulary Title: Cartulaire et censier de l'Abbaye Notre-Dame de Morienval
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1257
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ludovicus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod cum Moniales Morgnevallis nobis tenerentur singulis annis in triginta solidis Parisiensibus ratione cujusdam prati qui vocatur Brolius et in tribus partibus unius modii vini ratione cujusdam clausi qui dicitur platea Nos divini amoris intuitu pro salute anime nostre ac pro remedio animarum inclite recordationis regis Ludovici genitoris nostri et aliorum antecessorum nostrorum nichilominus etiam ad hoc considerationem habentes quod eadem moniales sicut asseritur anniversarium felicis memorie Blanche Francie Regine Karissime matris nostre in sua ecclesia celebrant annuatim predicta omnibus in quibus tenebantur concessimus et quittavimus eisdem in perpetuum ad pitanciam faciendam in die anniversarii memorati salvo jure nostro in aliis et etiam alieno Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum presentem paginam sigilli nostri fecimus impressione muniri Actum apud Compendium anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo mense martio